|
Hic ponit judicis commendationem. Et primo ponitur constantia in
proposito: fecit dominus quae cogitavit. Isa. 14: hoc est
consilium quod cogitavi. Secundo ostenditur verax in verbo,
complevit: praeceperat enim destructionem populi a diebus antiquis,
Deut. 28. Vel etiam per priores prophetas. Num. 23: dixit,
et non faciet; locutus est, et non implebit? Tertio ostenditur
justus in facto: destruxit, Judaeam, et non pepercit, quasi
deserens rigorem justitiae, cornu, potestatem. Psal. 88:
exaltasti dexteram deprimentium eum.
|
|