|
Hic docet orandi modum: et circa hoc duo facit. Primo docet modum
orandi quantum ad tempus: consurge, de somno, lauda Deum, per
orationem, in nocte, quando magis vacat tempus, et propter temporis
quietem, in principio vigiliarum. Vigiliae noctis distinguebantur
secundum custodias illorum qui civitatem custodiebant, sicut dicitur
Cant. 3: invenerunt me vigiles qui custodiebant civitatem. Et
erant quatuor. Prima vocatur conticinium, quando tegitur ignis.
Secunda vocatur intempestum circa mediam noctem, quia tempus illud non
est opportunum ad aliquid faciendum: dicitur enim tempestum apud
antiquos, opportunum. Tertia galli cantus. Quarta dicitur
antelucanum. Dicit ergo, quod surgat in principio vigiliarum, idest
in prima vigilia; vel in principio cujuslibet vigiliae. Isa. 26:
anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis
meis de mane vigilabo ad te. Et quantum ad devotionem cordis, effunde
sicut aquam; quasi, liquefiat amore et devotione, sicut aqua
congelata. Ps. 41: haec recordatus sum, et effundi in me animam
meam. Et quantum ad devotionis signum, leva ad eum. 1 Timoth.
2: volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et
disceptatione. Secundo ponit materiam orationis, pro animabus, idest
pro separatione animarum a corporibus: vel anima pro vita ipsa
ponitur: compitorum, idest quatuor viarum quae in unam concurrunt.
Supra (hoc cap.): cum deficeret parvulus, et lactens in plateis
oppidi.
|
|