|
Hic ponit orationem: et primo provocat ad misericordiam ex poenae
crudelitate; secundo ex ipsius universalitate, ibi, jacuerunt in
terra foris puer et senex; tertio ex evadendi impossibilitate, ibi,
vocasti quasi ad diem solemnem. Circa primum duo ponit. Primo
attentionem: quem vindemiaveris; quasi dicat: nullum alium praeter
me: vel, quis sicut ego? Quia ex patribus electus. Supra 1:
vindemiavit me dominus in ira furoris sui. Secundo ponit poenae
crudelitatem contra naturalem pietatem: ergo ne comedent mulieres
fructum suum? Quasi dicat: numquid hoc sustinebis? Quod impletum
legitur in obsidione Romanorum in Josepho et Egesippo, et 4 Reg.
5 et 7, in obsidione Samariae. Infra 4: manus mulierum
misericordium coxerunt filios suos. Et etiam contra religionis
honestatem: si occiditur in sanctuario domini sacerdos et propheta?
Quasi dicat: numquid sustinebis quod occidatur? Ezech. 9: a
sanctuario meo incipite.
|
|