|
Hic plangit destructionem eorum quae pertinent ad usum populi: et
primo eorum quae pertinent ad decorem; secundo eorum quae pertinent ad
defensionem, ibi, factus est dominus velut inimicus. Circa primum
tria facit. Primo ostendit divinam indignationem: tetendit arcum,
idest judicium, vel exercitum Chaldaeorum, ut quasi a longinquis
feriret, firmavit, ad percutiendum, dexteram, ut feriat de prope.
Psal. 7: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum
tetendit, et paravit illum. Secundo ponit poenae inflictionem:
occidit, destruxit, omne quod pulchrum erat, homines, aedificia et
alia hujusmodi. Num. 24: quam pulchra tabernacula tua Jacob.
Tertio ostendit poenae magnitudinem: et quantum ad copiam sine
numerum, effudit: et quantum ad acerbitatem, quasi ignem; vel
quantum ad speciem, quia civitas combusta fuit Deut. 32: ignis
succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima.
Ps. 68. Effunde super eos iram tuam.
|
|