|
Hic tangit destructionem aedificiorum quae in templo erant: et primo
altaris pertinentis ad religionem: altare, holocaustorum, repulit,
tradens illud hostibus ad profanandum, sanctificationi, sacrificiis
placationis, quae offerebantur. 1 Mach. 4: viderunt
sanctificationem desertam, altare profanatum. Tradidit in manus. 1
Mach. 2: sancta facta sunt in manu extraneorum. Tertio templi ab
hominibus combustionem: vocem dederunt, blasphemiae, vel tumultus
bellici, sicut in die solemni, consueverant sacerdotes laudantes
Deum. Isa. ult.: vox populi de civitate, vox de templo, vox
domini reddentes retributionem inimicis suis.
|
|