Lectio 8

Hic tangit destructionem arcis Sion: et primo ponit divinam deliberationem: cogitavit; quasi, cogitans statuit, non statim implens, filiae Sion, arcis vel ipsam Jerusalem. Isa. 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et cetera. Secundo justum judicium: tetendit funiculum, quasi ad metiendum justitiam suam, ut poena culpae aequaretur, non avertit, quia nihil dimisit de poena justa. Isa. 34: extendetur super ipsam mensura, ut redigatur in nihilum. Tertio ostendit justitiae effectum: luxitque antemurale, idest destructum ad luctum provocavit, sicut supra 1: viae Sion lugent. Isa. 21: luxit et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis.