|
Hic plangit destructionem hominum: et primo eorum quorum miseria est
valde miserabilis secundum gradum dignitatis; secundo quorum est
miserabilis propter reverentiam conditionis, ibi, sederunt in terra,
conticuerunt senes; tertio illorum quorum est miserabilis propter
defectum aetatis, ibi, defecerunt prae lacrymis oculis mei. Circa
primum duo. Primo quantum ad principes saeculares praemittit parabolam
vel metaphoram: defixae sunt in terra, idest tribulationibus
implicati, ut facile evelli non possint. Psal. 68: infixus sum in
limo profundi, et non est substantia. Porta, reges, quorum erat
potestas judicii, quod in portis exercebatur, perdidit, captivando,
et contrivit, in captivitatem redigendo, vectes, principes, quibus
confirmatur regnum, sicut vectibus portae. Et exponit: regem ejus,
et principes ejus in gentibus, inter gentes. Psal. 106:
contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Isa. 3:
maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolatae erunt. Secundo
quantum ad principes spirituales, scilicet sacerdotes: non est lex,
per sacerdotes edocenda. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et legem requirunt de ore ejus. Et prophetas: et
prophetae ejus non invenerunt visionem a domino. Psal. 75: jam non
est propheta, et nos non cognoscet amplius.
|
|