|
Hic ostendit divinam misericordiam quantum ad relaxationem poenarum:
et primo ponit a poenis absolutionem: non repellet, quia non semper
puniet. Psal. 93: non repellet dominus plebem suam. Isa. 28:
non in perpetuum triturans triturabit illum, nec vexabit illum.
Secundo sumit ad hoc rationem ex divina pietate: quia abjecit et
miserebitur: pii enim patris est, postquam percusserit ad
corrigendum, consolari. Tob. 3: si in correctione fuerit, ad
misericordiam tuam pervenire licebit. Et ex hominum amore: non enim
humiliavit ex corde suo, idest deposuit ab amore suo. Psal. 35:
filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
|
|