|
Hic sumit argumentum a divina justitia: et primo excludit ab ipsa
tyrannicam oppressionem: dominus ignoravit, practice, ut contereret,
quasi tyrannus, qui praeter judicium opprimit, vinctos, afflictos.
Psal. 68: exaudivit pauperes dominus, et vinctos suos non
despexit. Secundo excludit judicis perversitatem: ut declinaret,
scilicet a rectitudine, supple. Dominus ignoravit. Job 34: vere
Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium.
Tertio excludit in judicio perversam intentionem, sicut est in illis
qui sub pallio justitiae alios opprimere intendunt: ut perverteret in
judicio, idest per judicium, dominus ignoravit. Prov. 4: vias,
quae a dextris sunt, novit dominus.
|
|