|
Hic sumit argumenta a divina potentia, qua omnia gubernat et
providet: et primo contra illos qui derogant divinae providentiae,
infideliter blasphemando: quis est iste qui dixit ut fieret aliquid,
etsi non omnia, sine Dei providentia? In quo excluditur haeresis
illorum qui dicunt, quod providentia Dei extendit se usque ad
universalia, et incorporalia, sicut corpora caelestia, et etiam usque
ad homines propter conformitatem naturae humanae ad Deum, ut dicit
Rabbi Moyses: alia autem particularia non cognoscit Deus: ex ore
altissimi, idest sententia, bona, prospera, mala, adversa: in quo
excludit errorem illorum qui dicunt omnia a casu fieri, et etiam qui
dicunt a Deo non esse aliquam poenam, sicut dicit Tullius. Joan.
1: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Isa.
45: ego dominus faciens bona et creans mala. Secundo loquitur
contra eos qui derogant per impatientiam murmurando: quid murmuravit,
idest quare, pro peccatis suis, idest pro his quae pro peccatis suis
patitur? Sapien. 1: custodite vos a murmuratione, quae nihil
prodest, et a detractione parcite linguae.
|
|