|
Hic captat benevolentiam ex parte adversarii, excitans contra ipsum
indignationem ex malis quae sibi intulit. Et primo ponitur praeparatio
ad capiendum; secundo ipsa captivatio, ibi, venatione ceperunt me.
Circa primum tria. Primo hostium praeparatio, aperuerunt, quasi
praeparati ad devorandum. Psal. 21: aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens. Secundo ponitur prophetarum deceptio,
per quos contra hostes muniri debuerunt: formido, causa formidinis
ante captivitatem, et laqueus, in captivitate, contritio, post
captivitatem, vaticinatio, falsorum prophetarum. Isa. 24:
formido et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae. Tertio
ponitur sua compassio, divisiones, quasi pro singulis miseriis
plorans. Psal. 118: exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Sciendum tamen, quod isti tres versus, secundum quosdam, debent
praeponi praecedentibus, ut phe littera sit ante ain, praeter solitum
morem.
|
|