|
Hic ponitur afflictio in quam inciderunt: et primo ponitur ipsa
captio: venatione; quasi, insidiis, ingeniis, et viribus
operantes, inimici, scilicet Chaldaei, gratis, quia scilicet nihil
eos laeseram, nihil mihi profuerant. Isa. 52: Assur absque ulla
causa calumniatus est eum. Jer. 16: post haec mittam venatores
multos et venabuntur eos. Secundo ponitur captorum incarceratio:
lapsa est in lacum, carceris et captivitatis, vita mea. Psal.
87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra
mortis. Tertio incarceratorum afflictio: inundaverunt, multiplicatae
sunt, aquae, tribulationum, dixi, desperans et impatiens. Jonae
2: omnes gurgites tui super me transierunt.
|
|