|
Hic ponit effectum divinae percussionis, sicut livor est effectus
virgae: et circa hoc tria facit. Primo consumptionem virium in toto
populo, quia pellem, in qua plebs, quasi exterius circumstans,
carnem, in qua delicati et teneri, ossa, in quibus fortes de populo
bellatores; idest, totum vetustate tabescit. Baruch 3: quid est,
Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena.
Secundo obsidionem jam debilitatorum: aedificavit in gyro meo, idest
exercitum obsidentem, felle, idest exercitu, qui mihi laborem, et
fel intulit. Job 7: numquid mare ego sum, aut cetus, quia
circumdedisti me carcere? Tertio jam captorum carcerationem: in
tenebrosis, carcere, quasi mortuos, illos qui morti adjudicati sunt.
Psal. 142: posuit me in obscuris sicut mortuos saeculi. Possunt
etiam ex persona Jeremiae intelligi, qui prae multis angustiis et in
corpore consumptus, et in carcere reclusus est.
|
|