|
Hic accusat peccatum ejus, et primo quantum ad opprobriorum
irrogationem: audisti opprobrium; quasi dicat: non indiget
probatione. Dan. 9: Jerusalem, et populus tuus opprobrium sunt
omnibus per circuitum nostrum. Secundo quantum ad comminationes,
labia insurgentium. Psal. 37: qui inquirebant mala mihi, locuti
sunt vanitates. Tertio quantum ad irrisionem et insultationem:
sessionem, quia sedent in Concilio ad me destruendum,
resurrectionem, exaltationem, Psalmus eorum, quia de me irrisoria
cantica faciunt. Et possunt omnia haec intelligi in persona
prophetae, vel in persona populi, ut prius dictum est. Job 30:
nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum illis in proverbium.
Psal. 68: in me psallebant qui bibebant vinum.
|
|