|
Hic ostendit affligendi modum: et primo quia insidiose; secundo quia
aperte, ibi, tetendit; tertio quia copiose, ibi, replevit me.
Circa primum duo facit. Primo ponit insidias hostium: factus est
mihi, Nabuchodonosor pugnans contra me ex insidiis, sicut ursus, in
quo crudelitas, et leo, in quo potestas ejus designatur. Oseae
13: ego ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum.
Secundo excludit insidias, vel consilia ipsorum, quibus insidias
hostium repellerent: semitas meas subvertit. Supra 2: posuit me
desolatam, tota die maerore confectam. Tetendit. Hic ostendit,
quod publice et patenter ipsam afflixit: et circa hoc tria facit.
Primo ponit propositionem, arcum, judicium, vel exercitum hostium,
quasi signum, ad quod omnes publice sagittant. Psalm. 7: arcum
suum tetendit. Job 16: confregit me, et posuit me quasi signum ad
sagittam.
|
|