|
Hic prosequitur afflictiones: dentes, bellatores, quibus
defendebantur, sicut bestia dentibus, ad numerum, ut nullus
remaneret, cinere, vilitate. Job 4: dentes catulorum leonum
contriti sunt. Ps. 101: cinerem tamquam panem manducabam. Et
repulsa est anima mea. Hic assumit reprobationem. Repulsa, a
misericordia Dei. Psalm. 88: tu autem repulisti et despexisti.
Oblitus sum, per experientiam malorum. Eccl. 11: malitia unius
horae oblivionem facit luxuriae magnae. Et dixi. Hic concludit
desperationem; quasi dicat: quia in angustiis sum, et dominus repulit
me ut non adjuvet, dixi, in corde meo ex persona desperantium.
Periit finis, quasi: non consequar quod expectabam. Jerem. 2:
desperavi, nequaquam faciam. Malach. 3: et dixistis: vanus est
qui servit Deo.
|
|