|
Hic plangit captivitatem et destructionem civitatis: et primo ponit
destructionem; secundo facti admirationem, ibi, non crediderunt reges
terrae; tertio assignat destructionis rationem, ibi, propter peccata
prophetarum. Complevit, poenam inducens, effudit, propter copiam,
succendit ignem, propter poenae determinationem, quia civitas combusta
fuit, fundamenta, quicquid forte; vel quia usque ad fundamenta domus
destructae sunt. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et
ardebit usque ad Inferni novissima.
|
|