|
Secundo ponit insufficientem emendam, quia abstinentes tantum ab
ingressu templi, se satisfacere credebant: erraverunt, vagantes per
plateas, caeci: excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2.
Intrare, templum, lacinias suas, vestes scissas ad modum
joculatorum, a lacero laceras, dictas: in quo ostenditur quod a
voluptatibus non cessabant. Vel secundum aliam litteram, lascivias,
et planius est. Isa. 59: manus vestrae pollutae sunt sanguine,
digiti vestri iniquitate. Vel potest exponi de illis qui excaecati
corporaliter fuerunt ab hostibus capti, qui domos per se intrare non
poterant, nisi ductoris fimbrias tenerent; et tenet se cum sequente.
|
|