|
Hic comminatur insultantibus, et praecipue Idumaeis: quibus primo
comminatur; et secundo Judaeos consolatur, ibi, completa est
iniquitas tua. Circa primum duo. Primo excludit laetitiam, gaude,
irrisorie. 2 Reg. 1: nolite annuntiare in Geth, neque
annuntietis in compitis Ascalonis. Filia Edom, plebs Idumaeorum,
in terra Hus. Contra. Deut. 2: in possessionem Esau dedi montem
Seir. Praeterea. Hus fuit primogenitus Nachor, Gen. 22. Et
dicendum, quod non est mentio de homine Hus, sed de terra Hus, quae
alio nomine dicitur Ausitidis, ut dicit Glossa. Jer. 25:
cunctis regibus terrae Ausitidis, quae est in confinio Idumaeorum et
Arabum. Secundo comminatur poenam: ad te quoque perveniet calix ira
Dei, inebriaberis, miseria repleberis, nudaberis, spoliaberis
omnibus bonis. Jerem. 49: ecce quibus non erat judicium ut
biberent calicem, bibentes bibent.
|
|