|
Hic exaggerat poenam in comparatione ad poenam Sodomorum: major
effecta est: major in poena ostensa. Et major fuit culpa propter
ingratitudinem, et propter sanctorum profanationem; et major poena,
quia diuturnior. Ezech. 16: non fecit Sodoma soror tua, ipsa et
filiae ejus, sicut fecisti tu, et filiae tuae. Matth. 11: terrae
Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Job 9: si
flagellat, occidat semel, et de poenis innocentum non rideat.
Glossa: moraliter de peccato simulationis, quod est majus peccatum
peccato Sodomorum. Contrarium est quod dicitur Isa. 3: super
illud, peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt: in Glossa:
secunda tabula post naufragium est peccatum abscondere. Ad quod
dicitur, quod absconse peccare est conditio allevians. Peccatum vero
simulationis vitium majus est, quando per hujusmodi quaeritur deceptio
et gloria apud alios. Et quidem majus dicitur, non simpliciter, sed
quantum ad effectum deceptionis, vel quantum ad materiam: quia circa
spiritualia peccatur, in quibus qui falsitatem facit plus est
accusandus quam qui violat numisma, ut dicit philosophus.
|
|