|
Hic describit famem consecratorum Deo, scilicet Nazaraeorum: de
quorum consecratione legitur Num. 6. Et primo eorum
pulchritudinem; secundo ex fame consecutam turpitudinem, ibi,
denigrata est super carbones facies eorum; tertio ponit poenae
comparationem, ibi, melius fuit occisis gladio quam interfectis fame.
Ad pulchritudinem autem corporalem hominis requiritur aspectus decens
quo ad hilaritatem vultus: et quantum ad hoc dicit: sapphyro
pulchriores; qui quidem caelestis coloris existens mentem laetificat.
Requiritur etiam debitus color duplex: scilicet rubor; et quantum ad
hoc dicit, rubicundiores: et candor; et quantum ad hoc dicit,
candidiores. Et quia, ut dicit philosophus, albus color maxime
receptivus est aliorum, oportet quod sit candor sine macula; et
quantum ad hoc dicit, nitidiores. Et sunt locutiones hyperbolicae,
nec tamen falsae, quia figuratae, quibus aliud dicitur, et aliud
significatur. Et, ad litteram, decori erant propter vitae munditiam
et abstinentiam, sicut legitur de Daniele et sociis ejus. Deut.
33: benedictio ejus qui apparuit in rubo.
|
|