|
Hic propheta, post multiplicia lamenta, convertit se ad orationis
remedium; et primo exponit populi miseriam: secundo petit
misericordiam, ibi, tu autem, domine, et cetera. Prima in duas.
Primo exponit miseriam populi, quantum ad mala quae incurrerunt;
secundo quantum ad bona, quae amiserunt, ibi, senes defecerunt de
portis. Circa primum duo. Primo excitat attentionem, recordare,
attende ad miserias meas. Supra 3: recordare paupertatis, et
transgressionis meae. Recordare, quasi dicat, in notitia tene,
intuere, idest, notitia recondita considerationem defige, respice,
cogitando, et discutiendo. Secundo ibi, hereditas nostra versa est
ad alienos, ponit populi afflictionem: et primo in generali; secundo
descendendo ad speciales personas, ibi, mulieres in Sion
humiliaverunt. Circa primum duo. Primo excludit ea quibus contra
miserias sustentabantur, scilicet proprias possessiones, quae in
potestate hostium transierunt, hereditas nostra versa est ad alienos.
Supra 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Jer.
6: et transibunt domus eorum ad alteros, et agri, et uxores
pariter. Et divinam protectionem: pupilli facti sumus, quia
destituti divina, quasi paterna consolatione. Matres nostrae,
synagogae, quasi viduae, quarum acus sponsus dicebatur. Isa. 9:
pupillorum et viduarum ejus non miserebitur: quia omnis hypocrita est
et nequam. Secundo ibi, aquam nostram pecunia bibimus, prosequitur
speciales miserias quas patiebantur: et primo servitutem; secundo
afflictionem, ibi, in animabus nostris afferebamus panem nobis.
Circa primum duo. Primo ponit populi servitutem; secundo exaggerat
ipsam, ibi, patres nostri peccaverunt, et non sunt. Circa primum
duo. Primo ponit servitutem quam patiebantur quantum ad bona ipsorum:
aquam nostram pecunia bibimus hostibus tyrannice nos opprimentibus.
Deut. 2: aquam emptam haurietis, et bibetis. Secundo ponit
servitutem quantum ad proprias personas: et primo coactam: cervicibus
nostris minabamur; quasi, in percussione cervicum persistere in via
nolebamus; vel ligati cervicibus. Deut. 28: in gentibus quoque
illis non quiesces, nec erit requies tibi. Secundo ponit servitutem
personalem voluntariam, quia inopia compulsi se aliis in servos
vendebant, vel simpliciter, vel ad tempus; et hoc est, Aegypto
dedimus manum, quasi eis nos subjugantes. 1 Reg. 2: repleti
prius, pro panibus se locaverunt. Vel dedimus manum, auxilium
postulantes. Jer. 2: quid tibi in via Aegypti, ut bibas aquam
turbidam? Patres nostri peccaverunt. Hic exaggerat servitutem: et
primo ex conditione servientium, quia pro peccatis aliorum puniuntur,
et non sunt, quia sunt mortui. Portavimus, poenam eorum
sustinentes. Sed contra. Ezech. 18: quid est quod inter vos
vertitis parabolam in proverbium dicentes: patres nostri comederunt
uvas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt? Solutio. Exod.
20: ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios,
in tertiam et quartam generationem. (Deut. 32): his qui oderunt
me retribuam. Secundo exaggerat ex conditione dominantium servi
dominati sunt, sicut Moabitae, et Idumaei, et alii vicini, quorum
prius dominati fuerant. Prov. 30: per tria mala movetur terra
(...) per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus
fuerit cibo; per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta.
In animabus. Hic ponit afflictionem famis: et ostendit primo
penuriam, in animabus, idest in periculo animarum nostrarum, scilicet
vitae nostrae, fugientes in deserto a facie gladii Babylonis: vel
quod onerantes se victualibus, periculis se exponebant, ut hostes
insequentes in deserto effugerent: vel quia nimio labore ad
conquirendum cibum corpus suum consumebant. Isa. 21: qui habitatis
in terra Austri cum panibus occurrite fugienti. Secundo ponit famis
effectum: pellis nostra exusta, fame desiccata, tempestatum, quia
obsessi et fugientes famem passi sunt diu. Oseae 7: omnes
adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 9: pelli
meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Mulieres. Hic
descendit ad speciales personas: et primo ad mulieres, humiliaverunt,
corrumpendo eas. Deut. 28: uxorem accipies, et alius dormiet cum
ea: filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis.
Secundo quantum ad principes: principes manu suspensi sunt, quasi in
eculeo ad manifestandum divitias suas. Deut. 28: adducet super te
gentem de longinquo, et de extremis finibus terrae, in similitudinem
aquilae cum impetu, cujus intelligere linguam non possis, gentem
procacissimam quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Tertio
quantum ad juvenes: adolescentibus impudice abusi sunt. Joel 3:
posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut
biberent. Senes defecerunt de portis. Hic ponit miseriam quantum ad
bona quae defecerunt: et primo quantum ad officia personarum: de
portis defecerunt, quasi ad exercendum judicia in portis; de choro,
quasi non choreizant: quod erat officium dominorum. 1 Mach. 2:
trucidati sunt senes ejus in platea et juvenes ejus ceciderunt gladio.
Secundo quantum ad exercitium gaudiorum, defecit gaudium. Amos 8:
convertam festivitatem vestram in luctum, et omnia cantica vestra in
planctum. Tertio quantum ad gloriam dignitatum: et primo quantum ad
gloriam regni, cecidit corona. Job 19: spoliavit me gloria mea,
et abstulit coronam de capite meo. Secundo quantum ad gloriam templi,
ponens super hoc tristitiam. Propterea maestum factum est in dolore
cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, prae multitudine
lacrymarum. Jer. 8: dolor meus super dolorem. Et tristitiae
causam: propter montem Sion, ubi templum, vulpes ambulaverunt,
quasi in locis desertis. Mich. 3: Sion quasi ager arabitur, et
Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa
sylvarum. Tu autem, domine. Hic jam convertit se ad petendum. Et
primo confitetur ipsam majestatem quantum ad aeternitatem substantiae:
in aeternum permanebis: et quantum ad durationem regalis gloriae:
solium tuum in generationem et generationem. Ps. 101: tu autem,
domine, in aeternum permanebis, memoriale tuum in generatione et
generationem. Secundo miratur indignationem: quare in perpetuum
oblivisceris nostri? Isa. 49: numquid oblivisci potest mulier
infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Tertio porrigit
petitionem: converte nos, domine. Jer. 31: converte me,
domine, et convertar, quia tu es dominus Deus meus. Sed contra.
Zach. 1: convertimini ad me. Et dicendum, quod utrumque est verum
propter hoc quod ad opus meritorium exigitur liberi arbitrii
praeparatio, et gratiae infusio. Innova dies nostros. Job 29:
quis tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quando Deus
custodiebat me? Quarto ponit petendi necessitatem: sed projiciens
repulisti nos. Jer. 14: numquid projiciens abjecisti Judam, aut
Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ut nulla
sit sanitas?
|
|