|
Prologus in quo manifestatur sequentis operis intentio
1. Postulavit a me vestra dilectio ut quid de sortibus sentiendum
sit, vobis conscriberem. Non est autem fas ut preces quas
fiducialiter caritas porrigit, apud amici animum repulsam patiantur.
Unde petitioni vestrae satisfacere cupiens, intermissis paulisper
occupationum mearum studiis, solemnium vacationum tempore, quid mihi
de sortibus videatur, scribendum curavi. De sortibus considerare
oportet in quibus locum sors habeat, quid sit sortium finis, quis
modus, quae earum virtus; et utrum eis liceat uti secundum
Christianae religionis doctrinam.
|
|