|
Primo igitur considerandum est, quod rerum quaedam sunt ex necessitate
et semper, sicut Deum esse, duo et tria esse quinque, solem oriri,
et alia huiusmodi, quae vel semper sunt, vel semper eodem modo
eveniunt. In his autem sors locum non habet. Derisibilis enim
videtur, si quis sortibus explorandum aestimaret aliquid circa esse
divinum, vel circa numeros, vel circa motus solis et stellarum. Alia
vero sunt quae naturaliter quidem contingunt et ut frequentius eodem
modo proveniunt, quandoque tamen, sed rarius, aliter contingunt,
sicut aestatem esse siccam, hiemem vero pluviosam. Contingit tamen
interdum, sed rarius, evenire contrarium, ex eo quod solitus naturae
cursus ex aliquibus causis impeditur. In neutris autem praedictarum
rerum secundum se consideratis locum sors habet. Potest quidem sors
locum habere, non tamen secundum quod ipsae res naturales in se
considerantur, sed secundum quod earum cursus attingit aliqualiter usum
vitae humanae, sicut ab aliquibus sorte inquiri potest, an fluvius
inundet et domum vel agrum occupet, an pluvia aestate abundet et fruges
in agro corrumpat; sed an abundet pluvia vel fluvius inundet in locis
desertis, in quibus hoc ad usum humanae vitae non pertinet, nullus
sorte inquirere studet. Ex quo patet quod sors proprie in rebus
humanis locum habet. Sed quia ad unumquemque hominem pertinet
sollicitari de his quae pertinent ad usum propriae vitae et eorum cum
quibus quocumque modo communionem habet, consequens est quod nec ad
omnes res humanas inquisitio sortis extendatur. Nullus enim in Gallia
existens sorte aliquid inquirendum curat de his quae ad Indos
pertinent, cum quibus nullatenus in vita communicat. Sed de his
consueverunt homines sorte aliquid inquirere quae qualitercumque ad eos
pertinent, vel ad sibi coniunctos. Rursus autem nec in his omnibus
sortes inquiri videntur. Nullus enim sorte inquirit ea quae per suam
industriam vel cognoscere, vel ad effectum perducere potest.
Derisibile namque videtur, si quis sorte inquirat an comedat, vel
fruges ex agro colligat, vel si id quod videt, est homo vel equus.
Relinquitur igitur quod homines sorte aliquid inquirunt in rebus
humanis aliqualiter ad se pertinentibus, quae per propriam prudentiam
non possunt cognoscere, nec ad effectum perducere.
|
|