|
Quia igitur in his sorte aliquid quaeritur quae pertinent ad usum vitae
humanae, necesse est quod ad haec inquisitio sortis tendat, secundum
quae res aliquae accommodantur usui vitae humanae. Circa ea vero quae
veniunt in usum humanum, primo quidem sollicitantur homines ut ea
qualitercumque habeant; secundo vero ut habitis utantur; tertio vero
ut futurum eventum usus cognoscant. Et quia res vitae nostrae
deservientes in nostros usus assumere non possumus nisi eas aliqualiter
habeamus, res autem secundum sui naturam communes sunt omnibus:
necesse fuit ad hoc quod eis distincte homines uti possent, ut per
aliquem modum inter homines dividerentur. Quandoque autem communium
rerum divisio ex humana industria et voluntatum concordia potest ad
effectum perduci, et tunc sortibus non indigetur. Sed quando humanus
sensus non sufficit ad concorditer dividendum, tunc consueverunt sorte
dividere, secundum illud Proverb. XVIII, 18: contradictiones
comprimit sors. Sicut autem est distributio facultatum, ita etiam et
honorum sive dignitatum. Unde quandoque contingit quod aliqui non
valentes concorditer eligere aliquem cui dignitas aliqua conferatur,
sorte hoc requirendum existimant. Quod etiam apparet in veteri lege
observatum fuisse, ut sorte quadam ad officium summi sacerdotis
accederent: unde dicitur Luc. I, quod Zacharias sorte exiit ut
incensum poneret. Saul etiam sorte fuit electus in regem, ut legitur
I regum X. Sicut autem contingit dubitari circa distributionem
honorum, ita et circa distributionem poenarum. Et ideo si credatur
aliquis puniendus, ignoretur autem quem puniri oporteat, sorte hoc
aliquibus inquirendum videtur. Sic enim legimus Ionam fuisse sorte in
mare proiectum, sic etiam Iosue Achor de anathemate surripientem
sorte punivit, ut legitur Iosue VII. Sic igitur sors uno modo
ordinatur ad inquirendum quis sit habiturus vel possessionem vel
dignitatem vel poenam; et haec vocari potest sors divisoria, quia per
eam dividitur id quod ignoratur qualiter sit distribuendum: unde et
verbum sortiendi a sortibus sumptum esse videtur. Sicut autem dubitare
contingit quis rem aliquam sit habiturus, ita dubitare contingit utrum
re aliqua sit utendum, et universaliter utrum expediat aliquid agere.
Nam omnis actio usus aliquis est vel sui ipsius, vel rei alterius.
Cum igitur talis occurrit dubitatio circa agenda; si quidem per
humanam prudentiam huic dubitationi satisfieri possit, ad humanum
consilium recurrendum opinantur. Sed quia, ut dicitur Sapien.
IX, 14: cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae
nostrae, ubi humano consilio dubitationi plenarie occurri non potest,
ad sortium inquisitionem recurrunt. Huius exemplum legimus in
Esther, ubi dicitur, quod missa est sors in urnam (...) quo die
et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et quia huiusmodi sors
succedit loco consilii, potest dici sors consultoria, quasi ad
consultandum ordinata. Sollicitantur etiam plerumque homines de
futuris eventibus, ex quorum cognitione homo in pluribus agendis vel
vitandis dirigi potest; et tamen futurorum cognitio excedit humanam
industriam, secundum illud Eccle. VIII, 6-7: multa hominis
afflictio qui ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Unde homines, ad aliquid de futuris eventibus cognoscendum, interdum
putant esse recurrendum ad sortes, et huiusmodi sortem divinatoriam
vocare possumus: divini enim dicuntur qui aliqua de futuris
praenoscunt, quasi sibi attribuentes quod est proprium Dei, secundum
illud Isa. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum,
et sciemus quia dii estis vos.
|
|