|
Scire autem oportet, quod multipliciter aliqui cognitionem exquirunt
eorum quae humanam excedunt industriam. Quidam enim manifesta responsa
deposcunt vel a Deo vel a Daemonibus: quorum primum pertinet ad
propheticos viros, qui quadam privilegiata familiaritate Deo
coniuncti, ab eo merentur instrui de futuris eventibus, aut de
quibuscumque supernaturalibus rebus, secundum illud Amos III, v.
7: non faciet dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad
servos suos prophetas. Revelat autem interdum vigilantibus per
manifestam visionem, interdum autem per somnium, secundum illud Num.
XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione
apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Huius autem gratiae
particulariter plerique homines participes effecti, a Deo admonentur
in somnis de his quae pertinent ad eorum salutem: unde dicitur Iob
XXXIII, 15: per somnium in visione nocturna, aperit aures
virorum, et erudiens eos instruit disciplinam, ut avertat hominem ab
his quae fecit, et liberet eum de superbia. Secundum vero pertinet ad
nigromanticos, qui quibusdam incantationibus et sacrificiis a
Daemonibus aliqua responsa exquirunt vel sermone prolata, vel
aliquibus signis demonstrata; et hoc vel in vigilia, vel in somno.
Quandoque vero aliquorum occultorum homines exquirunt notitiam, quasi
signum eorum accipientes ex quibusdam quae in aliis rebus considerant:
cuius quidem inquisitionis diversae sunt species. Exquirunt enim
quidam occultorum notitiam sive circa futuros eventus, sive circa ea
quae expedit agere, per considerationem caelestium motuum, inspiciendo
scilicet motus et situs eorum, ex quibus aliqua futura et occulta se
posse cognoscere putant: quod pertinet ad mathematicos sive
astronomos, qui etiam geneatici appellantur propter natalium dierum
considerationem. Quidam vero occultorum notitiam exquirendam putant
considerando motus et voces aliquorum animalium, et etiam hominum
sternutationes: quod totum pertinet ad auguria sive ad aruspicia, quae
exinde dicuntur, quia praecipue aves inspiciunt, et earum garritus
attendunt. Alii vero sunt qui occultorum notitiam quaerunt ex
aliquibus quae ab hominibus dicuntur vel fiunt sub alia intentione,
quod quidem inquisitionis genus proprie omen vocatur: cuius exemplum ex
maximo Valerio accipere possumus, qui narrat quod cum Lucius Paulus
consul bellum cum rege Persa esset facturus, a curia regressus filiam
suam tristem inveniens, tristitiae causam quaesivit: quae respondit,
Persam periisse: decesserat enim catulus quidam nomine Persa.
Arripuit igitur omen Paulus, et spem clarissimi triumphi animo
praesumpsit. Quidam vero conquirunt occulta attendendo quasdam figuras
in quibusdam corporibus apparentes, ut puta secundum lineas manus
humanae, quod dicitur chiromantia, vel etiam in osse spatulae alicuius
animalis, quod dicitur spatulamantia. Tertio vero modo aliqui
notitiam occultorum requirunt ex his quae per eos geruntur, eorum
considerantes eventum: quod etiam multipliciter fit. Ad hoc enim
genus pertinet geomantiae usus, per quem quibusdam punctis descriptis
eos diversimode secundum quasdam figuras disponendo, aliquorum
occultorum putant per hoc se notitiam posse acquirere. Pertinet etiam
ad hoc genus quod quibusdam cedulis reconditis in occulto, dum in
quibusdam earum diversa scribuntur, in aliis vero nihil, discernitur
quid accipientibus cedulas contingere debeat, vel de eis quid oporteat
fieri. Cui etiam simile est quod quibusdam festucis inaequalibus
absconditis, diversa circa aliquos indicantur ex eo quod maiorem vel
minorem accipiunt. Ad quod etiam aliqualiter pertinere videtur
taxillorum proiectio, vel si quid aliud fiat, per quod diiudicetur
qualiter sit aliquid dividendum, vel quid oporteat agere vel ad
cognoscendum aliquod occultum praeteritum vel futurum. Unde etiam
duella ad hoc videntur pertinere, nisi inquantum per artem vel virtutem
plerumque unus alium superat. Videntur etiam ad hoc pertinere iudicia
ferri candentis vel aquae, et alia huiusmodi, nisi quod in his non est
eventus indifferens: unde in his requiritur expressius divinae virtutis
iudicium quam in aliis supradictis. Nomen autem sortis ad hoc tertium
inquisitionis genus pertinere videtur, quo scilicet aliquid fit ut ex
eius eventu considerato, aliquod occultum innotescat: unde sortes
dicuntur proiici, vel in sinum mitti, vel aliquid aliud additur in
commemoratione sortium, quod pertinet ad actum humanum, secundum illud
Proverb. XVI, 33: sortes mittuntur in sinum. Patet igitur ex
praedictis, quod sors est inquisitio occulti excedentis humanam
industriam, per aliquid a nobis factum; in rebus humanis ad nos
pertinentibus vel habendis vel utendis vel cognoscendis. Scire autem
oportet, quod quandoque hoc tertium inquisitionis genus, quod ad
sortes dictum est pertinere, potest alicui praedictorum generum
permisceri. Quandoque quidem propheticae consultationi: sicut patet
in facto Gedeonis, qui vellus expandens in area, inquisivit signum
roris a domino, ut legitur Iudicum VI. Quandoque vero permiscetur
nigromanticae inspectioni, sicut in aruspicio, secundum quod
inspiciuntur viscera animalium Daemonibus immolatorum. Quandoque vero
astronomicae divinationi, aut etiam augurum observationi, puta si hoc
aut illud facienti, aspectus talis stellae vel talis avis occurrat.
Quandoque vero divinationi, quae fit per observationem verborum
propter aliud dictorum: ad quod pertinere videtur quod aliqui in
apertione librorum observant quid eis occurrat. Et similiter aliae
sortium diversitates facile colligi possunt secundum commixtionem tertii
generis ad alia duo. Haec igitur de modo sortium dicta sunt.
|
|