|
Oportet autem considerare, an sit efficax praedicta inquisitio
sortium. Ad cuius considerationem assumere oportet diversas opiniones
circa rerum humanarum eventus. Quidam enim fuerunt qui res humanas
nullo superiori regimine gubernari existimarent, sed solum ratione
humana, ita quod quaecumque praeter humanam providentiam fiunt in rebus
humanis crederent esse omnino fortuita. Secundum igitur horum
sententiam nulla potest esse praecognitio futurorum. Ea enim quae
fortuito fiunt, incognita sunt: unde totaliter sors divinatoria
tollitur. Similiter etiam nec sors consultoria locum haberet: quid
enim utile sit consultanti, pensatur ex futuris eventibus: unde si
futuri eventus ignorantur, consultatio frustra fit. Secundum hos
tamen sors divisoria locum potest habere, non quod per eam decernatur
quid in divisione rerum magis expediat, sed ut quod ratione definiri
non potest, saltem relinquatur fortunae. Sed haec opinio divinam
providentiam, quae infinita est, certo fine concludit, dum ei
subtrahit res humanas, in quibus tamen plerumque manifesta indicia
divinae gubernationis apparent, ipsis etiam rebus humanis facit
iniuriam quas absque regimine fluctuare affirmat. Subtrahit etiam
cuiuslibet religionis cultum, et Dei timorem hominibus aufert. Unde
penitus est repudianda. Alii vero fuerunt qui dicerent omnes actus
humanos et eventus eorum, et omnes res humanas necessitati siderum
subdi: unde cum sit certus ordo quo moventur caelestia corpora, ex
eorum consideratione aestimabant posse per certitudinem futuros hominum
praenosci eventus, nisi quatenus ad hoc hominibus experientia deficit.
Et quia secundum horum sententiam omnes actus humani ex siderum
necessitate proveniunt, consequens est ut etiam ipsi humani actus, qui
requiruntur ad sortes, secundum siderum dispositionem procedunt, ut
hoc vel illud proveniat; puta, si geomanticus puncta describat in
pulvere, manum eius moveri asserunt secundum caeli virtutem ad hoc quod
talis numerus punctorum proveniat, qui sit conveniens dispositioni
caelesti; idemque in ceteris similibus dicunt. Et sic secundum ea
quae proveniunt ex huiusmodi actibus, dicunt futura posse praenosci,
secundum quod procedunt ex virtute caelestium corporum, ex quibus
humanos eventus disponi existimant. Et sic secundum hanc opinionem
sors divinatoria locum habet, per quam considerantur futuri eventus:
et per consequens consultoria, quae dependet ex consideratione
futurorum eventuum. Divisoria etiam sors locum habebit non solum
quantum ad hoc quod rerum divisio fortunae relinquatur, sed etiam
quantum ad hoc ut sic possideantur sicut dispositio caelestis requirit.
Et quia non solum actus humanos, sed etiam ceterorum animalium motus,
atque omnium naturalium corporum, sideribus dicunt esse subiectos;
secundum praedictam rationem dicunt, per auguria, et alios praedictos
inquisitionis modos, ad idem genus pertinentes, posse futura
praenosci, inquantum hos motus vel dispositiones ex virtute siderum
dicunt procedere: unde huiusmodi nominant stellas secundas, quia in
his impressio quaedam apparet caelestium corporum. Et quia homo
dormiens non habet perfectum rationis usum, sed secundum imaginationem
movetur, ex praedicta etiam causa dicunt somnia vim divinationis
habere, inquantum scilicet motus phantasmatum quae apparent in
somniis, ex corporum caelestium dispositione procedunt. Sed et haec
opinio expressam continet falsitatem. Non enim est possibile quod
caelestia corpora in aliquid incorporeum imprimant, quia quodlibet
incorporeum est virtuosius et nobilius quolibet corpore. Intellectus
autem humanus neque est corpus neque virtus corporis organici, ut
Aristoteles probat; alioquin non posset omnium corporum naturas
cognoscere, sicut oculus non posset videre omnes colores, si pupilla
esset aliquo colore affecta. Impossibile est ergo quod corpus caeleste
imprimat in intellectum humanum. Voluntas autem in intellectiva parte
est, et movetur a bono per intellectum apprehenso: unde pari ratione
corpora caelestia in eam imprimere non possunt. Omnes autem humani
actus principaliter ex intellectu et voluntate procedunt. Non possunt
igitur per certitudinem futuri hominum actus praenosci per inspectionem
caelestium corporum; et multo minus per inspectionem quorumcumque
aliorum quae ab eis moventur, puta per garritum avium, descriptionem
punctorum, et per alia supradicta. Manifestum est autem quod
humanarum rerum eventus plurimi ex actibus humanis dependent: unde nec
eventus humanarum rerum per praedicta possunt praenosci. Inquantum
autem humanarum rerum eventus dependent ex aliquibus corporeis causis,
sicut abundantia frugum ex siccitate aeris vel pluviarum descensu,
nihil prohibet eos ex inspectione stellarum posse praenosci, et per
consequens ex consideratione aliorum corporalium, quae dispositionem
stellarum sequuntur, quia, sicut Augustinus dicit in V de civitate
Dei, non usquequaque absurde dici potest, ad solas corporum
differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus
accessibus et recessibus. Videmus etiam ipsius anni tempora variari,
et lunaribus incrementis atque decrementis augeri aut minui quaedam
genera rerum: unde et nautae ex consideratione stellarum et motu
animalium praenoscunt ventos et tempestates futuras. Nec tamen erit de
sortibus similis ratio, quia per sortes non solum de actibus humanis
inquiritur, sed etiam per humanos actus inquisitio ipsa procedit: unde
non potest dici quod ipsa proiectio sortium, corporum caelestium
dispositionem ex necessitate sequatur. Quia tamen ad actus humanos non
solum concurrunt voluntas et intellectus, quae impressioni siderum non
subduntur, sed etiam sensitiva pars animae, quae in eo quod corporali
utitur organo, necesse est quod corporibus caelestibus subiiciatur:
potest dici, quod ex dispositione caelestium corporum aliqua inclinatio
fit in nobis ad haec vel illa facienda, inquantum scilicet ad hoc
inducimur per imaginariam apprehensionem, et per appetitus sensitivi
passiones, scilicet iram, timorem et alia huiusmodi, ad quae homo est
magis vel minus dispositus secundum corporalem complexionem, quae
subditur dispositioni stellarum. Quia tamen homo per intellectum et
voluntatem, imaginationis phantasmata et sensibilis appetitus passiones
reprimere potest, ex stellarum dispositione nulla necessitas inducitur
homini ad agendum, sed quaedam inclinatio sola, quam sapientes
moderando refrenant. Propter quod et Ptolomaeus dicit in
Centilogio, quod sapiens homo dominatur astris, idest inclinationi
quae ex astrorum dispositione relinquitur. Stulti vero omnino secundum
eam aguntur, quasi ratione non utentes: in quo parum discordant a
bestiis, secundum illud Psal. XLVIII, 13: homo, cum in
honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus,
et similis factus est illis. Et quia stultorum secundum Salomonem
infinitus est numerus, in paucis autem perfecte ratio dominatur, ut in
pluribus hominum inclinationes caelestium corporum sortiuntur effectum.
Et propter hoc quandoque astrologi ex inspectione stellarum vera
praenuntiant, praecipue circa communes eventus, quamvis in
particularibus frequenter deficiant propter rationem, quae corporibus
caelestibus non est subiecta: unde et in protractione punctorum
geomantiae, actores hoc observandum putant, ut ille qui protrahit
puncta, absque praemeditatione rationis procedat; et ille qui
consultat, quasi interiori sollicitudine instigatus interroget, non
quasi ex deliberatione rationis: quod etiam in omnibus talibus
consultationibus dicunt esse observandum. Quamvis autem secundum
praedictum inclinationis modum, caelestia corpora disponant ad aliquos
actus humanos necessitatem non imponendo, non tamen ad omnes eventus
humanos talis inclinatio se potest extendere. Corpora enim caelestia
naturaliter agunt. Est autem hoc naturae proprium ut ad unum aliquid
tendat, sicut et actio rei naturalis ab uno procedit principio,
scilicet a propria forma rei, quae est naturalis actionis principium.
Intellectus vero agit per formas mente conceptas, quae in eodem
possunt multiplicari: et ideo potestates rationales non determinantur
ad unum, sed se habent ad multa. Ea vero quae in humanis eventibus
casualiter accidunt, per accidens sunt, puta quod homo fodiens
sepulcrum, inveniat thesaurum. Quod vero per accidens est, non est
unum. Unde nullum agens naturale inclinare potest ad id quod per
accidens evenit. Posset igitur esse in homine aliqua inclinatio
naturalis ut sepulcrum foderet, quia hoc aliquid unum est, et
similiter ad hoc quod thesaurum quaereret; sed hoc quod fodienti
sepulcrum thesaurus occurrat, non potest causam naturalem habere. Non
igitur etiam per modum inclinationis ad omnes humanos eventus secundum
praedictam opinionem sortium inquisitio efficax esse potest. Sed
intellectus potest accipere ut unum quod contingit per accidens, ex
multis unam compositionem formando: et ideo nihil prohibet aliqua quae
per accidens evenire videntur, ab aliquo intellectu esse praeordinata;
puta, si quis lapidem in via ponat, ut qui ab eo mittitur, impingens
cadat; casus quidem euntis per accidens est secundum eius propositum;
est autem dispositum per intellectum alterius eum mittentis. Et
secundum hunc modum alii dicunt, quod ea quae in humanis eventibus
secundum nos videntur esse fortuita, ab aliquo superiori intellectu
ordinantur. Supremus autem intellectus Deus est, qui sicut sua
sapientia universa produxit in esse, ita etiam eadem sapientia
conservat et movet omnia dirigens in debitum finem, secundum illud
Sap. VIII, I: attingit a fine usque ad finem fortiter, et
disponit omnia suaviter. Divina autem dispositione non solum moventur
corpora, sed etiam hominum mentes ad proprias actiones. A Deo enim
illuminatur intellectus humanus ad veritatem cognoscendam, unde
Psalmista petebat: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in
mortem. Eius virtute moventur hominum voluntates ad desiderandum et
agendum, secundum illud apostoli ad Phil. II, 13: Deus est qui
operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Et quia
intellectus et voluntas sunt propria principia actuum humanorum,
consequens est quod humani actus subdantur dispositioni divinae,
secundum illud Isai. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus est
in nobis. Quia igitur et humani actus et exteriorum rerum motus
providentiae divinae subduntur, quid unicuique accidere debeat, ex
divina dispositione procedit, per quam quidam sui propositi debitum
finem assequuntur, unde Psalmista petebat: dirige me in veritate
tua. Et interdum etiam homines in aliquod bonum dispositione divina
inducuntur praeter eorum propositum, unde et apostolus dicebat ad
Ephes. III, 20 quod Deus potens est facere omnia
superabundanter quam petimus aut intelligimus. Similiter etiam ex
divina dispositione procedit quod homines deficiunt a suo proposito,
secundum illud Iob V, 12: qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod coeperant. Interdum etiam ex
divina dispositione deiiciuntur aliqui in adversa, quae nec timere
potuerunt, secundum illud Isai. XXIII, v. 7: ducent eam
longe pedes sui ad peregrinandum. Quis cogitavit hoc super Tyrum
quondam coronatam? Et postea subditur: dominus exercituum hoc
cogitavit. Et inde est quod dicitur Ier. X, 23: scio, domine,
quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat
gressus suos. Ex his ergo patet quod humanarum rerum eventus non
subduntur totaliter dispositioni humanae, sed dispositioni divinae: ex
qua contingit quod quidam ad ampliora bona perveniant quam excogitare
potuissent, qui dicuntur bene fortunati; quidam vero ab his quae
prudenter disponunt, deficiunt, et ad inopinata mala deveniunt, qui
infortunati dicuntur. Hoc autem non solum auctoritate divina
firmatur, sed etiam ex sententiis philosophorum patet. Aristoteles
enim in Lib. de bona fortuna sic dicit: rationis principium non
ratio, sed aliquid melius. Quid igitur erit melius scientia et
intellectu, nisi Deus? Et propter hoc bene fortunati vocantur qui si
impetum faciant, dirigunt sine ratione existentes: habent enim
principium tale quod melius intellectu et consilio. Sic igitur
secundum praedeterminata ex divina dispositione inquisitio sortium
efficaciam potest habere, inquantum et eventus exteriorum rerum divinae
dispositioni subiicitur, et per ipsam humani actus diriguntur. Et sic
potest contingere, Deo faciente, ut humani actus talem sortiantur
effectum sive processum qui competat exteriorum rerum eventibus: unde
dicitur Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in sinu, sed a domino
temperantur. Et Dionysius dicit, V cap. ecclesiasticae Hierar.,
de divina sorte quae super Matthiam divinitus cecidit: alii quidem
alia dixerunt non religiose sicut arbitror; meam autem et ipse
intentionem dicam. Videntur enim mihi eloquia sortem nominare
thearchicum, idest divinum, quoddam donum demonstrans illi hierarchico
choro, idest apostolico, a divina electione susceptum. Per quod
datur intelligi, ad sortem pertinere cum ex dono Dei per certum
effectum humanorum actuum declaratur hominibus quid divina dispositio
habeat vel in rebus dividendis, quod pertinet ad divisoriam sortem;
vel in rebus agendis, quod pertinet ad consultoriam; vel in futuris
praenoscendis, quod pertinet ad divinatoriam sortem. Considerandum
tamen, quod divina dispositio quorundam spirituum ministerio impletur,
secundum illud Psalm.: benedicite domino omnes Angeli eius: et
postea subditur: ministri eius qui facitis voluntatem eius: unde eorum
operatio in omnibus divinae dispositioni concordat; et sic de his quae
per eos aguntur, idem est iudicium, et de his quae aguntur
dispositione divina. Sunt tamen quidam deceptores spiritus, quos
Daemones nominamus, qui, quamvis, quantum in ipsis est,
dispositioni divinae renitantur, utitur tamen Deus eis ad suae
dispositionis impletionem, sicut et malis hominibus utitur ad implendum
suae propositum voluntatis, ut patet in tyrannis, quorum nequitia usus
est ad coronas martyribus fabricandas. Huiusmodi autem immundi et
fallaces spiritus ambiunt honorem divinitatis sibi ab hominibus
deferendum, et ideo illis rebus se ingerunt quae ad Deum pertinere
videntur, ut divinitatis honor eis ab hominibus deceptis exhibeatur.
Et inde est quod imaginibus quas a principio fecerunt homines ex
inordinato affectu ad mortuos, Daemones se indiderunt, in quibus
responsa dabant, ut ex hoc divinum sibi honorem conquirerent.
Similiter autem cum per sortes vel quolibet alio modo homines praeter
debitum ordinem occulta exquirunt, ingerunt se Daemones, ut
divinationis praetextu homines in errorem inducant, unde Augustinus
dicit in II super Gen. ad litteram, de mathematicis loquens, qui
per astra futuros eventus praenuntiant, fatendum est, inquit, quando
ab istis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem
nescientes humanae mentes patiuntur: quod cum ad decipiendos homines
fit, spirituum immundorum et seductorum operatio est: et in II de
doctrina Christiana dicit, omnia huiusmodi divinationum genera ad
pacta quaedam cum Daemonibus inita pertinere. Et ab hoc non discordat
sententia maximi Valerii, qui dicit quod hominum observatio aliquo
contractu religionis innexa est, quoniam non fortuito motu, sed divina
providentia constare creditur. Patet igitur ex praemissis, unde
sortes efficaciam habeant.
|
|