|
His igitur visis, de facili patet utrum sortibus liceat uti. Et
primo quidem manifestum est quod nulli Christiano licet cum Daemonibus
aliquod societatis pactum habere. Dicit enim apostolus I ad Cor.
X, 20: nolo vos socios fieri Daemoniorum: ad quam societatem
pertinent non solum manifestae Daemonum invocationes, quibus
nigromantici utuntur, sed etiam quaecumque occulta pacta cum
Daemonibus inita. Et ideo Augustinus in II de doctrina
Christiana, praemissis diversis superstitiosis hominum observationibus
subdit: omnes artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis
ex quadam pestifera societate hominum et Daemonum, quasi pacta
infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et
fugienda Christiano. Unde et Deut. XVIII, 10-11
dicitur: non inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam,
ducens per ignem; aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia
atque auguria; ne sit maleficus neque incantator, nec Pythones
consulat, neque quaerat a mortuis veritatem. Sed adhuc dubitatio
restat, quae sint dicendae superstitiosae inquisitiones sortium, vel
quarumcumque divinationum, per quas pacta cum Daemonibus
contrahantur. Cuius quidem dubitationis solutio haberi potest ex
praemissis Augustini verbis, si subtiliter discutiantur. Dixit enim
per artes nugatoriae vel noxiae superstitionis pacta cum Daemonibus
fieri. Noxia autem superstitio dicitur quae aliquid manifeste
illicitum continet; sicut invocationes et sacrificia Daemonum, vel
quaecumque huiusmodi. Nugatorium autem dicitur quando quis utitur re
aliqua ad quod virtus eius extendi non potest: hoc enim in vanum fieri
videtur. Vana vero nugatoria dicimus: puta si aeger medicinam assumat
contra morbum quem potest sanare, non est superstitiosa nugatio: sed
si quis collo alliget quaedam quae omnino ad rem non pertinent, etiam
secundum sententiam medicorum hoc ad nugatoriam superstitionem pertinere
videtur: et simile est, cum vestis a soricibus roditur, plus timere
suspicionem mali futuri quam praesens damnum dolere: et multa exempla
huiusmodi Augustinus ponit ibidem. Ad quae autem virtus sortium se
possit extendere, haberi potest ex praemissis. Ostensum est enim quod
caelestium corporum virtus extendit se ad corporales effectus, non
autem ad immutandum liberum arbitrium; unde si quis astrologum consulat
utrum sit aestas futura pluviosa vel sicca, non est nugatoria
consultatio, sicut esset si quis eum consuleret utrum sibi fodienti
sepulcrum thesaurus occurrat, vel quid sibi interroganti alius sit
responsurus: unde talis consultatio ad societatem Daemonum pertinet,
qui inordinatis hominum motibus se immiscent. Idem quoque est in
augurio observandum. Si quis enim cornicula frequenter crocitante mox
futuram praenuntiet pluviam, non est nugatoriae superstitionis:
moventur enim animalia quodam naturali instinctu ex impressione
caelestium corporum secundum dispositionem aeris ad temporis
cognitionem, secundum quod est necessarium naturae ipsorum, secundum
illud Ierem. VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum;
turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui.
Similiter etiam si quis ex subito volatu avium denuntiet ibi latere
insidias, unde aves volando recesserunt, non est superstitio, sed
humana industria. Si vero per motum vel garritum avium de humanis
actibus praenuntietur aliquid, superstitiosum est. Simile etiam est
in sortibus et in omnibus similibus observandum, quod quidquid aliquam
certam causam potest habere vel naturalem vel humanam vel divinam,
superstitiosum non est; sed solum illud nugatorium dicitur et
superstitiosum, quod certam causam habere non potest: et hoc ad
societatem Daemonum pertinet, qui talibus rebus efficaciam aliquando
praestant, ut vanitatibus animos hominum implicent, unde et in Psal.
dicitur: beatus vir cuius est nomen domini spes eius, et non respexit
in vanitates et insanias falsas. Has igitur sortes sacri canones
damnant, quae dum noxia vel nugatoria superstitione fiunt, ad
societatem Daemonum pertinent. Si autem ea quae naturalem vel humanam
causam habent, culpa carent, multo magis ea quae divino auxilio
innituntur. Nam ad beatitudinem hominis pertinet, secundum Psalmum,
ut nomen domini sit spes eius: et ideo si per sortium proiectionem
aliqui divinum requirant iudicium, non est secundum se peccatum.
Dicit enim Augustinus super illud Psalm.: in manibus tuis sortes
meae: sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate divinam
indicans voluntatem. Sciendum tamen, quatuor modis in huiusmodi
sortibus peccatum posse contingere. Uno modo, si absque ulla
necessitate putet aliquis ad sortes esse recurrendum: hoc enim videtur
esse tentare Deum, si quis habet quid faciat ex humana industria, et
eo praetermisso putet esse requirendum divinum iudicium. Dicitur enim
II Paralip. XX, 12: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc
solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te. Secundo, si
absque debita reverentia et devotione, etiam in necessitate, sortibus
requirat (quis) divinum iudicium: unde Beda dicit super actus
apostolorum: si qui necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus
exemplo apostolorum esse consulendum, videant hoc ipsos apostolos non
nisi collecto fratrum coetu et precibus ad Deum fusis egisse.
Tertio, si divina oracula ad humana et terrena negotia convertantur:
unde Augustinus dicit ad inquisitiones Ianuarii: hi qui de paginis
evangelicis sortes legunt, etsi optandum sit ut id potius faciant quam
ad Daemonia consulenda concurrant; tamen ista mihi displicet
consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae huius vanitatem divina
oracula velle convertere. Quarto, si id quod est per divinam
inspirationem faciendum, aliquis forte velit sorti committere, sicut
ad ecclesiasticas dignitates sunt homines promovendi per concordiam
electionis, quam spiritus sanctus facit: et ideo illicitum esset in
huiusmodi electionibus sorte uti. Faceret enim iniuriam spiritui
sancto, qui humanum sensum instruit ad recte iudicandum, secundum
illud I ad Corinth. II, 15: spiritualis iudicat omnia. Qui
autem sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur, ut dicit
Ambrosius super Lucam; unde, sicut Beda dicit super actus
apostolorum, Matthias ante Pentecosten ordinatus sorte quaeritur,
quasi nondum spiritus sancti plenitudine in Ecclesiam effusa; septem
autem diaconi postea non sorte, sed discipulorum electione,
apostolorum vero oratione et manus impositione sunt ordinati.
Praedicta autem necessitas, in qua licitum est per sortes divinum
iudicium implorare, maxime videtur locum habere quantum ad consultoriam
sortem: quia et apud antiquos iustos frequenter invenimus aliquos Deum
in dubiis negotiis consultasse, sicut legitur I Reg. XXX, 8,
quod consuluit David dominum dicens: persequar an non latrunculos hos
et comprehendam eos? Potest etiam huiusmodi necessitas ad sortem
pertinere divisoriam: quando scilicet contradictiones hominum super
rerum divisione aliter sopiri non possunt, nisi per sortes divino
iudicio committatur, secundum illud Prov. XVIII, 18:
contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
Nec solum in rerum divisione necessitas divisoriae sortis potest
provenire, sed etiam in divisione eorum quae sunt a diversis agenda:
unde Augustinus dicit in epistola ad Honoratum: si inter Dei
ministros sit disceptatio, qui eorum persecutionis tempore maneant, ne
fuga omnium; et qui eorum maneant, ne morte omnium deseratur
Ecclesia: si haec disceptatio aliter non poterit terminari, quantum
mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt.
Similiter etiam eadem sortis necessitas imminet, si aliquid dandum
occurrat pluribus quod non nisi uni eorum dari possit: unde Augustinus
dicit in I de doctrina Christiana: si tibi abundaret aliquid quod
oporteret dari ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset; si tibi
occurrerent duo quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua
necessitate superaret; nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui
dandum esset quod dari utrique non posset. Et quia terrenae dignitatis
officium ad temporalia dispensanda ordinatur, potest etiam licite ad
huiusmodi sortes haberi recursus, si aliter electio concors esse non
posset: quamvis enim rector quaerendus sit non sorte, sed industria
prudens; tolerabilius tamen est sorte saecularem rectorem quaerere quam
populum dissensionibus laborare. De rectore vero spirituali est alia
ratio, ut supra iam diximus. Sed in divinatoria sorte praedicta
necessitas non multum videtur occurrere, unde et dominus dicit
discipulis: non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit
in sua potestate. Si qua tamen futura necessarium est praenoscere sive
ad cautelam Ecclesiae, sive alicuius singularis personae, haec per
spiritum sanctum fidelibus innotescunt: de quo dominus dicit Ioan.
XVI, 13: quae ventura sunt annuntiabit vobis. Unde et de
huiusmodi futuris licet per modum consultoriae sortis iudicium divinum
requirere; sicut legitur Iudicum VI, quod Gedeon quaesivit a
domino si per manus eius populus Israel esset salvandus, petens signum
in vellere. Sed quia divisoria sors locum posset habere etiam si res
humanae fortuito agerentur, ut supra dictum est, contingit aliquem
divisoria sorte uti, non quasi exquirat divinum iudicium, sed quasi
committens fortunae: quod maxime videtur in taxillatorio ludo. Hoc
autem vitio vanitatis non caret. In tantum igitur nunc de sortibus
dictum sit.
|
|