|
Rex caelorum et dominus hanc legem ab aeterno instituit, ut
providentiae suae dona ad infima per media pervenirent. Unde
Dionysius, quinto capitulo ecclesiasticae hierarchiae dicit: lex
divinitatis sacratissima est, ut per prima media adducantur ad sui
divinissimam lucem. Quae quidem lex, non solum in spiritualibus, sed
etiam in corporalibus invenitur. Unde Augustinus III de
Trinitate: quemadmodum igitur crassiora et infirmiora per corpora
subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per
spiritum vitae rationalem. Et ideo Psalmo praedictam legem in
communicatione spiritualis sapientiae observatam sub metaphora
corporalium rerum proposuit dominus: rigans montes, et cetera.
Videmus autem ad sensum, a superioribus nubium imbres effluere,
quibus montes rigati flumina de se emittunt, quibus terra satiata
fecundatur. Similiter, de supernis divinae sapientiae rigantur mentes
doctorum, qui per montes significantur, quorum ministerio lumen
divinae sapientiae usque ad mentes audientium derivatur. Sic igitur in
verbo proposito quattuor possumus considerare, scilicet: spiritualis
doctrinae altitudinem; doctorum eius dignitatem; auditorum
conditionem; et communicandi ordinem.
|
|