|
Altitudo ista ostenditur in hoc quod dicit: de superioribus suis.
Glossa: de altioribus archanis. Habet enim sacra doctrina
altitudinem ex tribus. Primo, ex origine: haec enim est sapientia
quae de sursum esse describitur. Iac. III et Eccli. I: fons
sapientiae verbum Dei in excelsis. Secundo, ex subtilitate
materiae, Eccli. XXIV: ego in altissimis habitavi. Sunt enim
quaedam alta divinae sapientiae, ad quae omnes perveniunt, etsi
imperfecte, quia cognitio existendi Deum naturaliter omnibus est
inserta, ut dicit Damascenus, et quantum ad hoc dicitur, Iob
XXXVI: omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul.
Quaedam vero sunt altiora, ad quae sola sapientum ingenia
pervenerunt, rationis tantum ductu, de quibus, Rom. I: quod enim
notum est Dei, manifestum est in illis. Quaedam autem sunt
altissima, quae omnem humanam rationem transcendunt; et quantum ad hoc
dicitur, Iob XXVIII: abscondita est sapientia ab oculis omnium
viventium; et in Psalmo: posuit tenebras latibulum suum. Sed hoc
per spiritum sanctum qui scrutatur etiam profunda Dei, I Cor.
II, sacri doctores edocti tradiderunt in textu sacrae Scripturae;
et ista sunt altissima, in quibus haec sapientia dicitur habitare.
Tertio, ex finis sublimitate: finem enim habet altissimum, scilicet
vitam aeternam, Ioan. XX: haec autem scripta sunt ut credatis quia
Iesus est Christus filius Dei; et ut credentes vitam habeatis in
nomine eius. Col. III: quae sursum sunt quaerite ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super
terram.
|
|