|
Ratione enim altitudinis huius doctrinae et in doctoribus eius
requiritur dignitas; unde per montes significantur, cum dicitur:
rigans montes; et hoc propter tria, scilicet: primo, propter montium
altitudinem. Sunt enim a terra elevati et caelo vicini. Sic enim
sacri doctores terrena contemnendo solis caelestibus inhiant,
Philipp. III: nostra autem conversatio in caelis est, unde de
ipso doctore doctorum, scilicet Christo, dicitur, Isai. II:
elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes. Secundo,
propter splendorem. Primo enim montes radiis illustrantur. Et
similiter sacri doctores mentium splendorem primo recipiunt. Sicut
montes enim doctores primitus radiis divinae sapientiae illuminantur,
Psal.: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis turbati sunt
omnes insipientes corde; id est a doctoribus qui sunt in participatione
aeternitatis, Philipp. II: inter quos lucetis sicut luminaria in
mundo. Tertio, propter montium munitionem, quia per montes terra ab
hostibus defenditur. Ita et doctores Ecclesiae in defensionem fidei
debent esse contra errores. Filii Israel non in lancea, nec in
sagitta confidunt, sed montes defendunt illos. Et ideo quibusdam
improperatur, Ezech. XIII: non ascendistis ex adverso neque
opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die
domini. Omnes igitur doctores sacrae Scripturae esse debent alti per
vitae eminentiam, ut sint idonei ad efficaciter praedicandum; quia,
ut dicit Gregorius in pastorali: cuius vita despicitur, necesse est
ut eius praedicatio contemnatur. Eccle. XII: verba sapientum
quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Non enim cor stimulari
potest aut configi in timore Dei, nisi in vitae altitudine defigatur.
Debent esse illuminati, ut idonee doceant legendo, Ephes. III:
mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus
evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes,
quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo.
Muniti, ut errores confutent disputando, Luc. XXI: ego dabo
vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere
omnes adversarii vestri. Et de his tribus officiis, scilicet
praedicandi, legendi et disputandi, dicitur, Tit. I: ut sit
potens exhortari, quantum ad praedicationem; in doctrina sana,
quantum ad lectionem; et contradicentes revincere, quantum ad
disputationem.
|
|