|
Tertio, auditorum conditionem, quae sub terrae similitudine
figuratur; unde dicit: satiabitur terra. Et hoc quia terra infima
est, Prov. XXV: caelum sursum et terra deorsum. Item stabilis
et firma, Eccle. I: terra autem in aeternum stat. Item fecunda,
Gen. I: germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et
lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum. Similiter, debent
ad similitudinem terrae esse infimi per humilitatem, Prov. XI: ubi
humilitas, ibi sapientia. Item, firmi per sensus rectitudinem,
Ephes. IV: ut non sitis parvuli sensibus. Item fecundi, ut
percepta sapientiae verba in eis fructificent, Luc. VIII: quod
autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo
audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Humilitas ergo in eis requiritur quantum ad disciplinam quae est per
auditum, Eccli. VI: si inclinaveris aurem tuam excipies
doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris. Rectitudo autem
sensus, quantum ad iudicium auditorum, Iob XII: nonne auris verba
diiudicat? Sed fecunditas quantum ad inventionem, per quam ex paucis
auditis multa bonus auditor annuntiet, Prov. IX: da occasionem
sapienti, et addetur ei sapientia.
|
|