|
Ordo autem generationis tangitur hic quantum ad tria, scilicet,
quantum ad communicandi ordinem; et quantum ad quantitatem et
qualitatem doni accepti. Primo quantum ad communicandi ordinem: quia
non totum quod in divina sapientia continetur, mentes doctorum capere
possunt. Unde non dicit: superiora montibus influens, sed: de
superioribus rigans; Iob XXVI: ecce haec ex parte dicta sunt.
Similiter etiam, nec totum quod doctores capiunt, auditoribus
effundunt, II Cor. XII: audivit archana verba quae non licet
homini loqui. Unde non dicit: fructum montium terrae tradens, sed:
de fructu terram satians. Et hoc est quod dicit Gregorius in XVII
Moralium exponens illud Iob XXVI: qui ligat aquas in nubibus
suis, ut non erumpant pariter deorsum: praedicare non debet rudibus
doctor quanta cognoscit, quia et ipse de divinis mysteriis cognoscere
non valet quanta sunt. Secundo, tangitur ordo quantum ad modum
habendi: quia sapientiam Deus habet per naturam. Unde superiora sua
esse dicuntur illi, scilicet naturalia, Iob XII: apud ipsum
scientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Sed
doctores scientiam participant ad copiam. Unde de superioribus rigari
dicuntur, Eccli. XXIV: rigabo hortum plantationum, et inebriabo
prati mei fructum. Sed auditores eam participant ad sufficientiam, et
hoc significat terrae satietas, Psal.: satiabor cum apparuerit
gloria tua. Tertio, quantum ad virtutem communicandi: quia Deus
propria virtute sapientiam communicat. Unde per seipsum montes rigare
dicitur. Sed doctores sapientiam non communicant nisi per
ministerium. Unde fructus montium non ipsis, sed divinis operibus
tribuitur. De fructu, inquit, operum tuorum. I Cor. III:
quid igitur est Paulus? Et infra: ministri eius cui credidistis.
Sed ad haec quis tam idoneus? II Cor. II. Requirit enim
Deus: ministros innocentes, Psal.: ambulans in via immaculata,
hic mihi ministravit, intelligentes, Prov. XIV: acceptus est
regi minister intelligens, ferventes, Psal.: qui facis Angelos
tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, item, obedientes,
Psal.: ministri eius qui faciunt voluntatem eius. Sed quamvis
aliquis per se, ex seipso, non sit sufficiens ad tantum ministerium,
sufficientiam tamen potest a Deo sperare, II Cor. III: non
quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis; sed
sufficientia nostra ex Deo est. Debet autem petere a Deo, Iac.
I: si quis indiget sapientia postulet a Deo, qui dat omnibus
affluenter et non improperat, et dabitur ei. Oremus. Nobis
Christus concedat. Amen.
|
|