|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod per adventum animae non
excludantur omnes formae quae prius inerant.
1. Dicitur enim Genes. II, 7: formavit Deus hominem de limo
terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae. Frustra autem
formasset corpus, si inspirando animam, forma quam formando
indiderat, excluderetur. Non ergo adveniente anima tolluntur omnes
formae praecedentes.
2. Praeterea, necesse est quod anima sit in corpore formato et
disposito multis dispositionibus. Si ergo adveniens anima omnes
praecedentes formas et dispositiones amovet, sequitur quod in instanti
anima totum corpus formet; quod videtur esse solius Dei.
3. Praeterea, anima non est nisi in corpore mixto. Sed mixtio
elementorum non fit solum secundum materiam, sed etiam secundum
formas; alioquin esset corruptio. Ergo anima non excludit omnes
formas in materia inventas.
4. Praeterea, anima est perfectio. Perfectionis autem non est
corrumpere, sed perficere. Non ergo adveniens corpori corrumpit
formas praeexistentes.
Sed contra, omnis forma adveniens existenti in actu, est forma
accidentalis. Forma enim substantialis facit esse actu simpliciter.
Sed si anima adveniens non destrueret praeexistentes formas, sed eis
superadderetur, sequeretur quod adveniret existenti in actu: quia
quaelibet forma, cum sit actus, facit esse in actu. Ergo anima
adveniens excludit formas praeexistentes.
Respondeo. Dicendum, quod impossibile est in uno et eodem esse
plures formas substantiales: et hoc ideo quia ab eodem habet res esse
et unitatem. Manifestum est autem quod res habet esse per formam:
unde et per formam res habet unitatem. Et propter hoc, ubicumque est
multitudo formarum, non est unum simpliciter, sicut homo albus non est
unum simpliciter, nec animal bipes esset unum simpliciter si ab alio
esset animal et ab alio bipes, ut philosophus dicit. Sed dicendum
est, quod formae substantiales se habent ad invicem sicut numeri, ut
dicitur in VIII Metaphysic.; vel etiam sicut figurae, ut de
partibus animae dicit philosophus in II de anima. Semper enim maior
numerus vel figura virtute continet in se minorem, sicut quinarius
quaternarium, et pentagonus tetragonum; et similiter perfectior forma
virtute continet in se imperfectiorem, ut maxime in animalibus patet.
Anima enim intellectiva habet virtutem ut conferat corpori humano
quidquid confert sensitiva in brutis; et similiter sensitiva facit in
animalibus quidquid nutritiva in plantis, et adhuc amplius. Frustra
ergo esset in homine alia anima sensitiva praeter intellectivam, ex quo
anima intellectiva virtute continet sensitivam, et adhuc amplius;
sicut frustra adderetur quaternarius posito quinario. Et eadem ratio
est de omnibus formis substantialibus usque ad materiam primam; ita
quod non est in homine diversas formas substantiales invenire, sed
solum secundum rationem; sicut consideramus eum ut viventem per animam
nutritivam, et ut sentientem per animam sensitivam, et sic de aliis.
Manifestum est autem quod semper, adveniente forma perfecta, tollitur
forma imperfecta, sicut etiam adveniente figura pentagoni, tollitur
quadrati. Unde dico, quod adveniente anima humana, tollitur forma
substantialis quae prius inerat; alioquin generatio esset sine
corruptione alterius, quod est impossibile. Formae vero accidentales
quae prius inerant disponentes ad animam, corrumpuntur quidem non per
se, sed per accidens ad corruptionem subiecti: unde manent eaedem
specie, sed non eaedem numero; sicut etiam contingit circa
dispositiones formarum elementarium, quae primitus materiae advenire
apparent.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Basilium, spiraculum vitae
dicitur ibi gratia sancti spiritus; et sic obiectio cessat. Si
autem, ut Augustinus dicit, spiraculum vitae sit ipsa anima, non
oportebit dicere quod alia forma formatum sit corpus hominis de limo
terrae quam ipso spiraculo vitae divinitus inspirato: non enim illa
formatio tempore praecessit inspirationem. Nisi forte velimus dicere,
illam formationem referri ad dispositiones accidentales, puta figuram,
et alia huiusmodi, quae quodam rationis ordine praeintelliguntur in
corpore ante animam intellectivam, sicut materiales dispositiones;
quibus tamen praeintelligitur ipsa anima intellectiva, non in quantum
est intellectiva, sed in quantum continet in se virtutem aliquam de
imperfectioribus formis.
Ad secundum dicendum, quod anima cum advenit corpori, non facit esse
corpus effective, sed formaliter tantum. Effective autem facit corpus
esse illud quod dat corpori formam ut perficiens; ut disponens autem
illud quod praeoperatur ad formam, paulatim autem et ordine quodam
inducendo materiam ad propinquiorem formam aut dispositionem. Quanto
enim propinquior fuerit forma aut dispositio, tanto minor est
resistentia ad introductionem formae et dispositionis completae:
facilius enim fit ignis ex aere quam ex aqua, quamvis utraque forma
immediate adsit materiae.
Ad tertium dicendum, quod Avicenna posuit formas elementorum actu
remanere in mixto. Quod non potest esse, quia formae elementorum non
possunt esse in una parte materiae simul; et sic oportet quod sint in
diversis materiae partibus, quae distinguuntur secundum dimensivae
quantitatis divisionem: et sic oportebit quod vel plura corpora sint
simul, vel quod non sit mixtio vera totius ad totum, sed mixtio ad
sensum, secundum minima iuxta se posita. Averroes autem in III de
caelo dicit, quod formae elementorum sunt mediae inter formas
accidentales et substantiales, et quod recipiunt magis et minus; et
sic formis elementorum remissis, et quodam modo ad medium redactis,
quodammodo fit mixtio. Sed hoc est minus possibile quam primum. Nam
forma substantialis est terminus quidam esse specifici, unde in
indivisibili est ratio formae sicut ratio numeri et figurae, nec est
possibile ut intendatur vel remittatur; sed omnis additio vel
subtractio facit aliam speciem. Et ideo aliter dicendum, secundum
philosophum in I de generatione, quod formae miscibilium non manent in
mixto actu, sed virtute; prout scilicet virtus formae substantialis
manet in qualitate elementari, licet remissa, et quasi ad medium
redacta: qualitas enim elementaris agit in virtute formae
substantialis; alioquin actio quae est per calorem ignis, non
terminaretur ad formam substantialem.
Ad quartum dicendum, quod anima, cum sit forma, est quidem perfectio
quaedam particularis, non autem universalis; et ideo ea adveniente sic
aliquid perficitur, ut tamen aliquid corrumpatur.
|
|