|
Ad secundum sic procedebatur: videtur quod homo absque gratia per
solam naturalem arbitrii libertatem possit se ad gratiam praeparare.
1. Quia, ut dicitur Prov. XVI, 1: hominis est praeparare
animum. Hoc autem dicitur esse alicuius quod est in eius potestate
constitutum. Ergo in potestate hominis constitutum est quod possit se
ad gratiam praeparare: non ergo indiget auxilio gratiae.
2. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de casu Diaboli, quod non
ideo aliquis caret gratia quia Deus non vult dare, sed quia ipse non
vult accipere. Si ergo vellet accipere, posset accipere. Potest
ergo, si vult, se ad gratiam praeparare absque exteriori auxilio.
3. Sed dicebat, quod homo indiget in hoc auxilio gratiae quantum ad
exterius movens. Sed contra: homo potest moveri ad conversionem non
solum ex bonis, sed etiam ex peccatis; sicut si aliquis videat aliquem
enormiter peccantem, et ex horrore peccati ad Deum convertitur. Sed
peccatum non est a Deo. Ergo absque Dei operatione potest se homo ad
gratiam praeparare.
1. Sed contra. Per hoc ad gratiam praeparamur, quod ad Deum
convertimur. Sed ad hoc indigemus auxilio divinae gratiae: dicitur
enim Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et
convertemur. Ergo homo indiget auxilio gratiae divinae ad hoc quod se
ad gratiam praeparet.
2. Praeterea, ad nihilum non potest homo se praeparare nisi
cogitando. Sed ad hoc ipsum indiget homo auxilio gratiae: dicitur
enim II Cor. III, 5: non sufficientes sumus cogitare aliquid a
nobis, quasi ex nobis. Ergo indigemus auxilio divinae gratiae ad hoc
quod nos ad gratiam praeparemus.
Respondeo. Dicendum, quod in hac quaestione cavendus est error
Pelagii, qui posuit quod per liberum arbitrium homo poterat adimplere
legem, et vitam aeternam mereri; nec indigebat auxilio divino, nisi
quantum ad hoc quod sciret quid facere deberet; secundum illud Psal.
CXLII, 10: doce me facere voluntatem tuam. Sed quia hoc nimis
parum videbatur, ut solam scientiam haberemus a Deo, caritatem
autem, qua praecepta legis implentur, haberemus a nobis, ideo
postmodum Pelagiani posuerunt, quod initium boni operis est homini ex
seipso, dum consentit fidei per liberum arbitrium; sed consummatio est
homini a Deo. Praeparatio autem ad initium boni operis pertinet.
Unde ad errorem Pelagianum pertinet dicere, quod homo possit se ad
gratiam praeparare absque auxilio divinae gratiae; et est contra
apostolum, qui dicit ad Phil. I, 6: qui coepit in vobis opus
bonum, ipse perficiet. Dicendum est ergo, quod homo indiget auxilio
gratiae non solum ad merendum, sed etiam ad hoc quod se ad gratiam
praeparet; aliter tamen et aliter. Nam meretur homo per actum
virtutis, cum non solum bonum agit, sed bene, ad quod requiritur
habitus, ut dicitur in II Ethic., et ideo ad merendum requiritur
habitualiter gratia. Sed ad hoc quod homo praeparet se ad habitum
consequendum, non indiget alio habitu, quia sic esset procedere ad
infinitum. Indiget autem divino auxilio non solum quantum ad exteriora
moventia, prout scilicet ex divina providentia procurantur homini
occasiones salutis, puta praedicationes, exempla, et interdum
aegritudines et flagella; sed etiam quantum ad interiorem motum, prout
Deus cor hominis interius movet ad bonum, secundum illud Prov.
XXI, 1: cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, vertet
illud. Et quod hoc necessarium sit, probat philosophus in quodam
cap. de bono fortunae. Hoc enim agit voluntate; voluntatis autem
principium est electio, et electionis consilium. Si autem quaeratur
qualiter consiliari incipiat, non potest dici quod ex consilio
consiliari inceperit, quia sic esset in infinitum procedere. Unde
oportet aliquod exterius principium esse quod moveat mentem humanam ad
consiliandum de agendis. Hoc autem oportet esse aliquod melius humana
mente. Non ergo est corpus caeleste, quod est infra intellectualem
virtutem, sed Deus, ut philosophus, ibidem, concludit. Sicut ergo
omnis motus inferiorum corporum, quae non semper moventur, principium
est motus caeli, ita omnium motuum inferiorum mentium principium est a
Deo movente. Sic ergo nullus potest se ad gratiam praeparare, nec
aliquid boni facere, nisi per divinum auxilium.
Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod hominis est se ad gratiam
praeparare per liberum arbitrium, non excluditur necessitas auxilii
divini; sicut nec per hoc quod ignis est calefacere, excluditur
necessitas caelestis motus.
Ad secundum dicendum, quod Deus movet omnia secundum modum eorum.
Et ideo divina motio a quibusdam participatur cum necessitate, a
natura autem rationali cum libertate, propter hoc quod virtus
rationalis se habet ad opposita. Et ideo sic Deus movet mentem
humanam ad bonum, quod tamen potest huic motioni resistere: et sic ex
Deo est ut homo se ad gratiam praeparet; sed quod gratia careat, non
habet causam a Deo, sed ab homine, secundum illud Osee XIII,
9: perditio tua ex te Israel; tantummodo ex me auxilium tuum.
Ad tertium dicendum, quod licet peccatum non sit a Deo, tamen Deus
peccatum quandoque ordinat ad hoc ut sit alicui salutis occasio.
|
|