|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod primus homo in statu
innocentiae non dilexerit Deum super omnia, et plusquam seipsum.
1. Sic enim diligere Deum, meritorium est maxime. Sed primus homo
in statu illo non habuit unde posset proficere per meritum, ut dicitur
in 24 dist. II Lib. Sentent. Ergo primus homo in statu illo
non dilexit Deum plusquam seipsum, et super omnia.
2. Praeterea, sic diligere Deum, est maxima praeparatio mentis
humanae ad gratiam consequendam. Primus autem homo in statu illo
ponitur gratiam non habuisse, sed sola naturalia. Ergo non dilexit
Deum plusquam seipsum, et super omnia.
3. Praeterea, natura in se recurva est, quia scilicet omnia quae
amat, retorquet ad se. Sed propter quod unumquodque tale, et illud
magis. Ergo naturali dilectione plus diligebat seipsum quam Deum:
non ergo diligebat Deum super omnia.
Sed contra, si non diligebat Deum plus quam seipsum: aut ergo minus
se, aut aequaliter sibi; et utroque modo sequitur quod seipso homo
frueretur, dum se non referret in Deum. Frui autem seipso inducit
perversitatem peccati, ut Augustinus dicit. Ergo primus homo in
statu innocentiae iam erat perversus per peccatum: quod est
impossibile. Sequitur ergo ut diligeret Deum super omnia.
Respondeo. Dicendum, quod si homo fuit factus in gratia, ut ex
verbis Basilii et Augustini haberi potest, quaestio ista locum non
habet. Manifestum est enim quod existens in gratia, per caritatem
diligit Deum supra seipsum. Sed quia possibile fuit Deo ut hominem
faceret in puris naturalibus, utile est considerare ad quantum se
dilectio naturalis extendere possit. Dixerunt ergo quidam, quod homo
vel Angelus, in puris naturalibus existens, diligit Deum plusquam
seipsum naturali dilectione secundum amorem concupiscentiae, quia
scilicet bono divino magis frui desiderat tamquam maiori et suaviori;
sed secundum amorem amicitiae naturaliter homo plus diligit seipsum quam
Deum. Est enim amor concupiscentiae quo dicimur amare illud quo
volumus uti vel frui, sicut vinum, vel aliquod huiusmodi; amor autem
amicitiae est quo dicimur amare amicum, cui volumus bonum. Sed ista
positio stare non potest. Dilectio enim naturalis est quaedam
naturalis inclinatio indita naturae a Deo. Nihil autem naturale est
perversum. Impossibile est ergo quod aliqua naturalis inclinatio vel
dilectio sit perversa: perversa autem dilectio est ut aliquis
dilectione amicitiae diligat plus se quam Deum. Non potest ergo talis
dilectio esse naturalis. Dicendum est ergo, quod diligere Deum super
omnia plus quam seipsum, est naturale non solum Angelo et homini, sed
etiam cuilibet creaturae, secundum quod potest amare aut sensibiliter
aut naturaliter. Inclinationes enim naturales maxime cognosci possunt
in his quae naturaliter aguntur absque rationis deliberatione; sic enim
agit unumquodque in natura, sicut aptum natum est agi. Videmus autem
quod unaquaeque pars naturali quadam inclinatione operatur ad bonum
totius, etiam cum periculo aut detrimento proprio: ut patet cum
aliquis manum exponit gladio ad defensionem capitis, ex quo dependet
salus totius corporis. Unde naturale est ut quaelibet pars suo modo
plus amet totum quam seipsam. Unde et secundum hanc naturalem
inclinationem, et secundum politicam virtutem, bonus civis mortis
periculo se exponit pro bono communi. Manifestum est autem quod Deus
est bonum commune totius universi et omnium partium eius. Unde
quaelibet creatura suo modo naturaliter plus amat Deum quam seipsam:
insensibilia quidem naturaliter, bruta vero animalia sensitive,
creatura vero rationalis per intellectivum amorem, quae dilectio
dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod diligere Deum prout est principium
totius esse, ad naturalem dilectionem pertinet; sed diligere Deum
prout est obiectum beatitudinis, est gratuitae dilectionis, in qua
meritum consistit. Nec tamen necessarium est ut in hoc sustineamus
sententiam Magistri dicentis, quod homo in primo statu non habuit
gratiam per quam mereri posset.
Ad secundum dicendum, quod naturali dilectione qua Deus super omnia
naturaliter diligitur, potest aliquis magis et minus uti; et quando in
summo fuerit, tunc est summa praeparatio ad gratiam habendam.
Ad tertium dicendum, quod inclinatio rei naturalis est ad duo:
scilicet ad moveri, et ad agere. Illa autem inclinatio naturae quae
est ad moveri, in seipsa recurva est, sicut ignis movetur sursum
propter sui conservationem. Sed illa inclinatio naturae quae est ad
agere, non est recurva in seipsa: non enim ignis agit ad generandum
ignem propter seipsum, sed propter bonum generati, quod est forma
eius; et ulterius propter bonum commune quod est conservatio speciei.
Unde patet quod non universaliter verum est quod omnis dilectio
naturalis sit in se recurva.
|
|