Quaestio V. Prooemium |
Deinde quaerebatur de his quae pertinent ad bonum gratiae. Et primo de his quae pertinent ad ipsum bonum gratiae. Secundo de his quae pertinent ad malum culpae, quod ei opponitur. Circa ea vero quae ad omnes pertinent, quaerebatur de duabus partibus poenitentiae.1. Primo de contritione, utrum scilicet contritus teneatur velle magis esse in Inferno quam peccare.2. Secundo de confessione. |