|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod contritus non debeat magis
velle esse in Inferno quam peccare.
1. Poena enim Inferni est aeterna et irremediabilis. De peccato
autem potest liberari per poenitentiam. Ergo magis debet velle peccare
quam in Inferno esse.
2. Praeterea, poena Inferni includit culpam; una enim de poenis
Inferni est vermis, id est conscientiae remorsus de culpa. Culpa
autem non includit poenam Inferni. Ergo magis est eligenda culpa quam
poena Inferni.
Sed contra, est quod Anselmus dicit in Lib. de similitudinibus,
quod aliquis debet magis eligere esse in Inferno sine culpa quam in
Paradiso cum culpa; quia innocens in Inferno non sentiret poenam, et
peccator in Paradiso non gauderet de gloria.
Respondeo. Dicendum, quod contritus tenetur in generali velle pati
magis quamcumque poenam quam peccare; et hoc ideo quia contritio non
potest esse sine caritate, per quam omnia dimittuntur peccata. Ex
caritate enim plus homo diligit Deum quam seipsum; peccare autem est
facere contra Deum; puniri autem est aliquid pati contra seipsum;
unde caritas hoc requirit ut quamlibet poenam homo contritus praeeligat
culpae. Sed in speciali descendere ad hanc poenam vel ad illam non
tenetur; quinimmo stulte faceret, si quis seipsum vel alium
sollicitaret super huiusmodi particularibus poenis. Manifestum est
enim quod sicut delectabilia plus movent in particulari considerata quam
in communi; ita terribilia plus terrent, si in particulari
considerentur; et aliqui sunt qui minori tentatione non cadunt, qui
forte maiori caderent: sicut aliquis audiens adulterium, non incitatur
ad libidinem; sed si per considerationem descendit ad singulas
illecebras, magis movetur. Et similiter aliquis non refugeret pati
mortem pro Christo; sed si descenderet ad considerandum singulas
poenas, magis retraheretur; et ideo descendere in talibus ad singula,
est inducere hominem in tentationem, et praebere occasionem peccandi.
Ad primum ergo dicendum, quod culpa etiam mortalis de se perpetua
est, sed ex sola Dei misericordia remedium habet. Praeterea plus
praeponderat bonum divinum, contra quod agit culpa, bono naturae
creatae, cui opponitur poena, quam perpetuitas poenae temporalitati
culpae.
Ad secundum dicendum, quod remorsus conscientiae non est culpa, sed
consequens ad culpam, et posset esse sine culpa, ut in eo qui habet
conscientiam errantem de praeterito commisso; sicut si aliquis credit
aliquid a se prius commissum esse illicitum, quod tamen licitum erat,
et ipse dum faceret licitum reputabat.
|
|