|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod sufficiat, si aliquis
confiteatur scripto.
Confessio enim requiritur ad manifestationem peccati. Sed peccatum
manifestari potest scripto sicut et verbo. Ergo sufficit, si
confiteatur scripto.
Sed contra, est quod dicitur Rom. X, 10: ore (...)
confessio fit ad salutem.
Respondeo. Dicendum, quod confessio est quoddam sacramentale.
Sicut enim in Baptismo requiritur aliquid ex parte ministri, scilicet
ut abluat et proferat, et aliquid ex parte suscipientis sacramentum,
ut scilicet intendat et abluatur; ita in sacramento poenitentiae ex
parte sacerdotis requiritur quod absolvat sub aliqua forma verborum; ex
parte vero poenitentis requiritur quod se clavibus Ecclesiae
subiiciat, peccata sua per confessionem manifestans. De necessitate
ergo sacramenti est quod sua peccata manifestet; et contra hoc nullus
dispensare posset, sicut nec contra Baptismum. Sed quod fiat
manifestatio verbo, non est de necessitate sacramenti; alioquin nulla
necessitate posset aliter aliquis effectum huius sacramenti percipere,
nisi ore confitendo: quod patet esse falsum. Nam mutis, vel
quibuscumque qui verbo confiteri non possunt, sufficit scripto vel
nutibus confiteri. Nulla autem necessitate potest aliquis baptizari
nisi aqua, propter hoc quod aqua est de necessitate sacramenti. Sed
ex institutione Ecclesiae tenetur homo qui potest, ut verbo
confiteatur: non solum propter hoc ut ore confitens confitendo magis
erubescat, ut qui ore peccat, ore purgetur; sed etiam semper in
omnibus sacramentis accipitur id cuius est communior usus: sicut in
sacramentali ablutione Baptismi accipitur aqua, qua homines communius
utuntur ad abluendum, et in Eucharistia panis, qui est communior
cibus: unde et in manifestatione peccatorum convenit uti verbis,
quibus homines communius et expressius suos conceptus significare
consueverunt. Et attendendum est, quod in hoc sacramento non
imprimitur character, sed solum confertur gratia ad remissionem
peccati, quam remissionem nullus consequitur peccando. Peccat autem
qui ordinationem Ecclesiae praetermittit. Unde in Baptismo qui
servat ea quae sunt de necessitate sacramenti, praetermittens statuta
Ecclesiae, consequitur characterem sacramenti, sed non sacramenti
effectum; hic autem nihil consequitur.
Rationes autem quae ad utramque partem inducuntur, non multum cogunt.
Nam neque manifestatio ita expresse potest fieri scripto sicut verbo;
neque quod dicitur: ore confessio fit ad salutem, intelligitur de
confessione peccatorum, sed de confessione fidei.
|
|