|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod aliquis possit differre
confessionem usque ad Quadragesimam.
1. Quicumque enim servat praeceptum Ecclesiae, non delinquit. Sed
Ecclesia statuit quod semel in anno homines propria peccata
confiteantur. Ergo si aliquis expectat usque ad terminum ab Ecclesia
constitutum, non peccat.
2. Praeterea, Baptismus est sacramentum necessitatis, sicut et
poenitentia. Sed catechumenus non peccat, si differat Baptismum
usque ad sabbatum sanctum. Ergo pari ratione nec contritus peccat, si
differat confessionem usque ad Quadragesimam.
3. Praeterea, maioris necessitatis est contritio quam confessio.
Sed confessio sine contritione non valet ad salutem; contritio autem
sine confessione potest in aliquo casu valere. Sed ille qui est in
peccato, non tenetur statim conteri contritione quae delet peccatum;
alioquin peccator per singula momenta peccaret. Ergo nec contritus
tenetur statim confiteri, ita quod peccet, si secus agat.
Sed contra, magis est subveniendo morbo spirituali quam morbo
corporali. Sed aliquis subiectus morbo corporali, periculo se
committeret, nisi remedium medicinae quaereret quam cito posset; et ex
negligentia peccaret. Multo ergo magis peccat qui differt remedium
confessionis adhibere contra spiritualem morbum peccati.
Respondeo. Dicendum, quod laudabile est quod peccator quam citius
commode potest, peccatum suum confiteatur; quia per sacramentum
poenitentiae confertur gratia, quae hominem reddit magis firmum ad
resistendum peccato. Quidam autem dixerunt quod tenetur confiteri,
quam cito opportunitas confitendi se obtulerit; ita quod si differat,
peccat. Sed hoc est contra rationem praecepti affirmativi, quod licet
obliget semper, non tamen obligat ad semper, sed pro loco et tempore.
Tempus autem implendi praeceptum de confessione videtur quando imminet
aliquis casus in quo necesse est homini quod sit confessus: puta si
immineat ei mortis articulus, vel necessitas accipiendi Eucharistiam
aut sacrum ordinem, vel aliquid huiusmodi, ad quod oportet hominem per
confessionem purgatum praeparari; unde si aliquid horum immineat, et
aliquis confiteri praetermittat, peccat, dummodo debita opportunitas
adsit. Et quia ex praecepto Ecclesiae omnes fideles tenentur saltem
semel in anno, in festo Paschae praecipue, sacramenti communionem
accipere, ideo Ecclesia ordinavit ut semel in anno, quando imminet
tempus accipiendi Eucharistiam, omnes fideles confiteantur. Dico
ergo, quod differre confessionem usque ad hoc tempus, per se
loquendo, licitum est; sed per accidens potest fieri illicitum: puta
si immineat aliquis articulus in quo confessio requiratur, vel si
aliquis propter contemptum confessionem differat. Et similiter per
accidens posset esse talis dilatio meritoria, si ad hoc differret, ut
prudentiori confiteretur, vel devotius propter sacrum tempus.
Primas ergo rationes concedimus.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod morbus
corporalis, nisi per medicinae remedium extinguatur, semper invalescit
in peius, nisi forte etiam virtute naturae fuerit extinctus; morbus
autem peccati extinguitur per contritionem; unde non est simile.
|
|