|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod sacerdos parochialis non
debeat credere suo subdito dicenti se alteri esse confessum, ut propter
hoc ei Eucharistiam det.
1. Frequenter enim sola confessione aliqui conteruntur, qui prius
contriti non fuerunt. Sed sacerdos debet subditum suum, quantum
potest, ad bonum inducere. Ergo videtur quod omnino ab eo expetere
debeat quod sibi confiteatur.
2. Praeterea, Prov. XXVII, 23, dicitur pastori
Ecclesiae: diligenter agnosce vultum pecoris tui. Sed hoc nullo modo
melius potest quam per confessionem. Ergo debet ab eo exigere quod
sibi confitetur.
Sed contra, si sibi confiteretur, posset dicere quae vellet, et
crederetur ei. Ergo etiam hoc sibi debet credi, quod sit confessus.
Respondeo. Dicendum, quod in foro iudiciali creditur homini contra
se, sed non pro se; in foro autem poenitentiae creditur homini pro se
et contra se. Est ergo distinguendum, quod dupliciter fit
impedimentum quo aliquis a perceptione Eucharistiae impediatur. Si
enim sit impedimentum ad forum iudiciale pertinens, puta
excommunicatio, non tenetur sacerdos suo subdito credere, quem
excommunicatum novit, nisi sibi de absolutione constet. Si autem sit
impedimentum quod ad forum poenitentiae pertineat, scilicet peccatum,
tenetur ei credere; et iniuste agit, si deneget Eucharistiam ei qui
perhibet se confessum et absolutum ab eo qui absolvere potuit vel
auctoritate apostolica vel auctoritate episcopi.
Ad primum ergo dicendum, quod illud bonum quod in confessione homines
consequuntur iam consecutus est ille qui confessum se dicit, si verum
dicit: si autem falsum dicit, pari ratione posset falsum dicere
confitendo. Nec potest aliquis alicuius hominis auctoritate compelli
ad confitendum peccatum quod alteri confessus est qui absolvere potuit:
quia, sicut iam dictum est, confessio peccatorum quoddam sacramentale
est, divino imperio subiacens, non humano.
Ad secundum dicendum, quod spiritualis pastor vultum pecoris sui debet
diligenter agnoscere, considerando exterius vitam eius; sed per modum
confessionis non potest diligentius scrutari, sed oportet quod credat
ea quae sibi a suo subdito dicuntur.
|
|