|
Et ostendebatur quod sic.
1. Dicit enim Gregorius, II dialogorum, de hac visione loquens:
animae videnti Deum angusta fit omnis creatura. Sed videre Deum est
videre divinam essentiam. Ergo beatus Benedictus vidit divinam
essentiam.
2. Praeterea, ibidem subdit Gregorius, quod totum mundum vidit in
divino lumine. Sed non est aliud lumen vel claritas Dei quam ipse
Deus, ut idem Gregorius dicit, et habetur in Glossa 3, Exod.
XXXIII, 20, super illud: non videbit me homo et vivet. Ergo
beatus Benedictus vidit Deum per essentiam.
Sed contra, est quod dicitur Io. I, 18: nemo Deum vidit
unquam; ubi dicit Glossa, quod nullus in mortali carne vivens, Dei
essentiam videre potest.
Respondeo. Dicendum, quod corpus corruptibile aggravat animam, ut
dicitur Sapient. cap. IX, 15. Summa autem elevatio mentis
humanae est ut ad divinam essentiam videndam pertingat. Unde
impossibile est ut mens humana corpori unita Dei essentiam videat, ut
Augustinus dicit, XII super Genes. ad litteram, nisi huic vitae
mortali funditus homo intereat, vel sic alienetur a sensibus, ut
nesciat utrum sit in corpore an extra corpus, sicut de Paulo legitur
II ad Corinth., cap. XII, 3. Beatus autem Benedictus,
quando illam visionem vidit, nec huic vitae funditus mortuus erat, nec
a corporeis sensibus alienatus; quod patet per hoc quod dum adhuc in
eadem visione persisteret, alium ad idem videndum advocavit, ut idem
Gregorius refert. Unde manifestum est quod Dei essentiam non vidit.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius ex quadam proportione
argumentari intendit in verbis illis. Si enim videntes Dei
essentiam, in eius comparatione totam creaturam reputant parvum quid ad
videndum, non est mirum si beatus Benedictus per lumen divinum aliquid
amplius videre potuit quam homines communiter videant.
Ad secundum dicendum, quod lumen Dei quandoque dicitur ipse Deus,
quandoque vero aliud lumen derivatum ab ipso, secundum illud Psal.
XXXV, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Hic autem accipitur
pro lumine derivato a Deo.
|
|