|
Ad primum sic proceditur: videtur quod aliquis in tali casu debeat
utrumque officium dicere.
1. Onus enim debet respondere emolumento. Ille ergo qui habet
emolumentum praebendae in duabus Ecclesiis, debet onus sufferre
utriusque, ut scilicet utriusque Ecclesiae officium dicat.
2. Praeterea, iustum esse videtur ut si habet maius emolumentum ab
una Ecclesia, in quo forte cantatur prolixius officium, quod etiam
maius onus subeat prolixius officium dicendo. Non ergo ad eum pertinet
electio; sed vel debet utrumque dicere, vel debet dicere officium
Ecclesiae in qua habet pinguius beneficium.
Sed in contrarium inducebatur consuetudo.
Respondeo. Dicendum, quod supposito quod aliquis licite sit
praebendatus in duabus Ecclesiis, scilicet ex dispensatione,
considerandum est, quod ille qui in aliqua Ecclesia praebendam
accepit, duobus obligatur: scilicet Deo, ut ei debitas laudes
exsolvat pro eius beneficiis; et Ecclesiae, de qua accipit sumptus.
Ea vero quae ad Ecclesiam pertinent, subiacent dispensationi
praelatorum Ecclesiae: et ideo hoc debitum quod debet Ecclesiae debet
exsolvere secundum quod statutum est: vel per seipsum, si sit
praebenda quae requirat residentiam; vel per vicarium, si hoc
sufficiat secundum Ecclesiae statutum ac consuetudinem. Sed debitum
quod debet Deo, per seipsum debet exsolvere. Non refert autem
quantum ad Deum quibus Psalmis et hymnis Deum laudet, ut puta,
utrum dicat in vesperis: dixit dominus, vel, laudate, pueri,
dominum, nisi quantum ad hoc quod homo debet sequi maiorum
traditiones. Et quia laudes Deo debet quasi unus homo, sufficit quod
semel officium dicat secundum consuetudinem alicuius Ecclesiarum quarum
est clericus. Sed de electione officii rationabiliter videtur quod
debeat dicere officium illius Ecclesiae in qua maiorem gradum habet,
puta si in una sit decanus, et in alia simplex canonicus, debet dicere
officium Ecclesiae in qua est decanus. Quod si in utraque Ecclesia
fuerit simplex canonicus, debet dicere officium dignioris Ecclesiae,
quamvis forte in minori Ecclesia habet opulentiorem praebendam; quia
temporalia nullius momenti sunt spiritualibus comparata. Si vero ambae
Ecclesiae sunt aequalis dignitatis, potest eligere quodcumque officium
magis voluerit, si fuerit ab utraque Ecclesia absens; si autem fuerit
in aliqua earum praesens, debet se conformare illis cum quibus
conversatur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|