|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod aliquis qui potest saluti
animarum curam impendere, peccet, si circa studium tempus occupat.
1. Dicitur enim ad Galat. VI, 10: dum tempus habemus,
operemur bonum; nulla etiam est gravior iactura quam temporis. Non
debet ergo aliquis totum tempus in studio expendere, differens saluti
animarum curam impendere.
2. Praeterea, perfecti tenentur ad id quod melius est. Sed
religiosi sunt perfecti. Ergo maxime religiosi debent dimittere
studium, ut saluti animarum insistant.
3. Praeterea, peius est errare in via morum quam in via pedum. Sed
praelatus tenetur revocare suum subditum, si videat eum errare in via
pedum. Ergo multo magis tenetur eum revocare ab errore qui est in via
morum. Est autem error, si homo praetermittat quod melius est. Ergo
praelatus debet subditum cogere ut saluti animarum intendat, studio
praetermisso.
In contrarium inducebatur consuetudo pro ratione.
Respondeo. Dicendum, quod aliqua duo possunt comparari ad invicem et
simpliciter et secundum aliquem casum. Nihil enim prohibet, casu esse
minus eligendum; sicut philosophari est simpliciter melius quam
ditari, sed in tempore necessitatis ditari est magis eligendum; et
aliqua pretiosa margarita est carior uno pane, et tamen in aliquo casu
famis, panis praeeligeretur, secundum illud Thren. I, 11:
dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandas animas. Est autem
considerandum, quod in quolibet artificio simpliciter melior est qui
disponit de artificio, et dicitur architector, quam aliquis manualis
qui opera exequitur secundum quod ei ab alio disponitur; unde et
aedificiis construendis maiori mercede conducitur qui disponit de
aedificio, licet nihil manibus operetur, quam manuales artifices, qui
dolant ligna et incidunt lapides. In aedificio autem spirituali sunt
quasi manuales operarii, qui particulariter insistunt curae animarum,
puta sacramenta ministrando, vel aliquod huiusmodi particulariter
agendo; sed quasi principales artifices sunt episcopi, qui imperant,
et disponunt qualiter praedicti suum officium exequi debeant; propter
quod et episcopi, id est superintendentes, dicuntur; et similiter
theologiae doctores sunt quasi principales artifices, qui inquirunt et
docent qualiter alii debeant salutem animarum procurare. Simpliciter
ergo melius est docere sacram doctrinam, et magis meritorium, si bona
intentione agatur, quam impendere particularem curam saluti huius et
illius; unde apostolus de se dicit, I ad Corinth. I, 17: non
enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; quamvis baptizare
sit opus maxime conferens saluti animarum; et II ad Timoth.,
II, 2, idem apostolus: commenda fidelibus hominibus qui idonei
erunt et alios docere. Ipsa etiam ratio demonstrat quod melius est
erudire de pertinentibus ad salutem eos qui et in se et in aliis
proficere possunt, quam simplices qui in se tantum proficere possunt.
In aliquo tamen casu necessitate imminente deberent et episcopi et
doctores, intermisso proprio officio, particulariter intendere saluti
animarum.
Ad primum ergo dicendum, quod nullam iacturam temporis patitur qui
quod est melius operatur docendo sacram doctrinam, vel qui ad hoc per
studium se disponit.
Ad secundum dicendum, quod perfectus dicitur aliquis dupliciter: uno
modo quia habet perfectionem; alio modo quia habet statum
perfectionis. Perfectio autem hominis in caritate consistit, quae
hominem Deo coniungit; unde quantum ad dilectionem Dei dicitur
Genes. cap. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus;
quantum vero ad dilectionem proximi, postquam dominus dixerat: dilige
inimicos vestros, concludit, Matth. V, 48: estote ergo
perfecti. Statum autem perfectionis habere dicuntur qui solemniter
obligantur ad aliquid perfectioni annexum. Est autem aliquid annexum
perfectioni caritatis dupliciter. Uno modo sicut praeambulum et
praeparatorium ad perfectionem, ut paupertas, castitas et huiusmodi,
quibus homo retrahitur a curis saecularium rerum, ut liberius vacet his
quae Dei sunt; unde huiusmodi magis sunt quaedam perfectionis
instrumenta; propter quod Hieronymus, exponens illud verbum Petri
dicentis, Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et
secuti sumus te, dicit, quod non sufficit Petro dicere: ecce nos
reliquimus omnia; sed addidit quod perfectum est: et secuti sumus te.
Quicumque ergo vel voluntariam paupertatem vel castitatem servant,
habent quidem praeparatorium perfectionis, sed non dicuntur habere
statum perfectionis, nisi qui se ex solemni professione ad huiusmodi
obligant. Aliquid enim solemne et perpetuum dicitur habere statum;
sicut patet in statu libertatis vel matrimonii, et similium. Alio
vero modo aliquid est annexum perfectioni caritatis ut effectus; ut
scilicet aliquis curam animarum suscipiat: est enim perfectae caritatis
ut aliquis propter Dei amorem praetermittat dulcedinem contemplativae
vitae, quam magis amaret, et accipiat activae vitae occupationes ad
procurandum proximorum salutem. Quicumque ergo hoc modo saluti
proximorum intendit, habet quidem aliquem perfectionis effectum, sed
non habet perfectionis statum nisi episcopus, qui cum quadam solemni
consecratione suscipit animarum curam. Archidiaconi vero et
parochiales presbyteri magis habent commissa quaedam officia quam quod
per hoc in aliquo perfectionis statu ponantur. Soli ergo religiosi et
episcopi dicuntur perfecti, quasi statum perfectionis habentes; unde
religiosi fiunt episcopi, sed non archidiaconi vel plebani. Cum ergo
dicitur quod perfecti tenentur ad id quod melius est, verum est si
intelligatur de his qui dicuntur perfecti propter perfectionem
caritatis. Huiusmodi enim obligantur ex lege interiori, quae
inclinando obligat; unde ad hoc obligantur secundum mensuram suae
perfectionis, quod implent. Si autem intelligatur de his qui dicuntur
perfecti propter statum, sicut episcopi et religiosi, non est verum.
Non enim tenentur episcopi nisi ad ea ad quae se extendit cura recepti
regiminis; et religiosi non tenentur nisi ad ea ad quae obligantur ex
voto suae professionis; alioquin esset obligatio ad infinitum, cum
tamen natura et ars et omnis lex certos terminos habeant. Dato tamen
quod perfecti semper tenentur ad id quod melius est, non esset ad
propositum, sicut ex supradictis apparet.
Ad tertium dicendum, quod licet praelatus teneatur subditum suum
revocare ab omni malo, non tamen tenetur eum inducere ad omne melius.
Haec etiam ratio in proposito locum non habet, sicut nec aliae, et
cetera.
|
|