|
Circa primum sic proceditur: videtur quod religiosus teneatur aliquod
secretum fidei suae commissum revelare praelato praecipienti.
Ad obediendum enim praelato obligavit se religiosus professione
solemni; ad tenendum autem secretum obligavit se simplici promissione.
Ergo magis debet obedire praelato quam servare secretum.
Sed contra, est quod Bernardus dicit: id quod est institutum propter
caritatem, non militat contra caritatem. Sed professio obedientiae,
quam religiosus facit praelato, instituta est propter caritatem. Ergo
non militat contra caritatem, qua quilibet tenetur servare fidem
proximo.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut Bernardus dicit in Lib. de
dispensatione et praecepto, sufficiens obedientia est ut religiosus
obediat suo praelato de his quae ad regulam pertinent vel directe,
sicut ea quae sunt scripta in regula, vel indirecte, sicut ea quae ad
haec reduci possunt: sicut ministeria exhibenda fratribus, et poenae
pro culpis inflictae, et huiusmodi. Perfecta autem obedientia est ut
simpliciter in omnibus obediat quae non sunt contra regulam vel contra
Deum. Sed quod aliquis obediat praelato in his quae sunt contra Deum
vel contra regulam, est obedientia incauta et illicita. Est ergo
considerandum in proposito, utrum sit licitum religioso secretum fidei
suae commissum revelare. Circa quod distinguendum est de secreto.
Est enim aliquod secretum quod illicitum est celare: sicut quod in
periculum vergit aliorum, quibus aliquis cavere tenetur; unde et in
iuramento fidelitatis continetur quod huiusmodi servi secreta debeant
dominis revelare. Ad praeceptum ergo praelati tenetur religiosus tale
secretum pandere, etiam si promisit se non revelare, dicente
Isidoro: in malis promissis rescinde fidem; nisi forte in confessione
audierit, quia tunc nullo modo esset revelandum. Est autem aliud
secretum quod de se celari potest sine peccato; et tale secretum
religiosus nullo modo praelato praecipienti pandere debet, si sit fidei
suae commissum; peccaret enim frangendo fidem commisso.
Ad primum ergo dicendum, quod solemnior est obligatio ad servandum ea
quae sunt fidei et caritatis, quae est ex lege naturali, et ex
promissione in Baptismo facta, quam ea quae sunt ex professione
religionis.
|
|