|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod subditus debeat praelato
praecipienti revelare culpam occultam alterius fratris.
Quia, ut Hieronymus dicit, non debet occultari culpa unius in
praeiudicium multorum. Sed praesumendum est quod praelatus culpam
unius cognoscere velit propter multitudinis bonum. Ergo praelato
praecipienti debet culpa alterius revelari.
Sed contra, est quod Gregorius dicit, quod etsi aliquando propter
obedientiam debemus aliqua bona dimittere, nullo tamen modo propter
obedientiam debemus aliquod malum perpetrare. Sed malum esse videtur,
culpam occultam detegendo, alium infamare. Ergo hoc propter
obedientiam fieri non debet.
Respondeo. Dicendum, quod religiosus praelatus in capitulo praeest
sicut iudex ecclesiasticus in foro iudiciali; unde ad ea potest ex
praecepto subditos obligare ut ei pandantur, propter quae potest iudex
ecclesiasticus in foro iudiciali iuramentum exigere. Est ergo
sciendum, quod in criminibus triplex est modus procedendi: unus per
denuntiationem, alius per inquisitionem, alius per accusationem. In
via ergo denuntiationis intenditur correctio delinquentis; et ideo
secundum praeceptum domini, Matth. XVIII, debet praecedere
fraterna correctio, ut scilicet corripias eum inter te et ipsum solum;
quod si non audierit, coram duobus vel tribus; et ultimo dicatur
Ecclesiae. Caritatis enim est ut aliquis parcat fratri quantum
potest. Unde prius debet niti ut corrigat conscientiam fratris servata
fama, solitarie admonendo, et postmodum coram duobus vel tribus;
tandem negligenda est fama ut emendetur conscientia, et dicendum est
Ecclesiae. In quo etiam processu consulitur conscientiae. Nam
peccator si a principio videret se publicatum, amitteret verecundiam,
et obstinatior fieret ad peccandum. In inquisitione vero debet
praecedere infamia. In accusatione vero debet praecedere inscriptio,
per quam ipse obligat se ad talionem. In inquisitione autem et
accusatione intenditur poena peccantis propter multitudinis bonum. Si
ergo appareat accusator in capitulo qui se obliget ad talionem, potest
praelatus praecepto veritatis confessionem exigere, sicut et iudex
ecclesiasticus iuramentum. Et similiter si praecedat infamia, potest
praelatus praecepto veritatem exquirere, et subditi tenentur obedire.
Si autem procedatur per viam simplicis denuntiationis, non tenetur
religiosus praelato praecipienti culpam fratris revelare, nisi
praecedente monitione eum videat incorrectum; immo magis peccaret, si
ad praeceptum praelati revelaret: quia plus tenetur obedire Evangelio
quam praelato; et multo magis praelatus peccaret, si subditum
induceret ad pervertendum ordinem Evangelii.
Ad primum ergo dicendum, quod de peccato praeterito, de quo iam
aliquis correctus est ad secretam admonitionem, vel de quo potest
sperari corrigendus, nisi contrarium inveniatur, non potest imminere
periculum multitudinis; sed de peccato futuro; quod est periculosum
multitudini vel spiritualiter vel corporaliter, procedit obiectum.
Tunc enim non oportet admonitionem secretam expectare, sed statim
periculo occurrere; unde et dominus non dicit: si peccare intendat in
futuro, sed si peccaverit in praeterito.
|
|