|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod peccatum non sit aliqua
natura.
Dicitur enim Ioan. I, 3: sine ipso factum est nihil, id est
peccatum. Sed quod est natura aliqua, non potest dici nihil. Ergo
peccatum non est natura aliqua.
Sed contra, si peccatum non est natura aliqua, oportet quod sit
privatio pura. Sed privatio pura non dicitur secundum magis et minus,
ut mors et tenebrae. Ergo unum non esset gravius altero; quod est
inconveniens.
Respondeo. Dicendum, quod peccatum, maxime transgressionis, est
actus inordinatus. Ex parte ergo actus, peccatum est natura aliqua;
sed inordinatio est privatio, et secundum hanc peccatum dicitur nihil.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|