|
Circa secundum sic procedebatur: videtur quod periurium sit gravius
peccatum quam homicidium.
1. Dicit enim Bernardus, quod contra praecepta primae tabulae non
potest dispensare nec Deus nec homo; contra praecepta autem secundae
tabulae potest dispensare Deus, sed non homo. Ex quo potest accipi
quod gravius sit peccare contra praecepta primae tabulae quam contra
praecepta secundae. Sed periurium est contra praeceptum primae
tabulae, quod est: non assumes nomen Dei tui in vanum; homicidium
autem est contra praeceptum secundae tabulae: non occides. Ergo
gravius peccatum est periurium quam homicidium.
2. Praeterea, gravius est peccare in Deum quam in hominem. Sed
periurium est peccatum in Deum, homicidium in hominem. Ergo gravius
peccatum est periurium quam homicidium.
Sed contra, poena proportionatur culpae. Sed gravius punitur
homicidium quam periurium. Ergo est gravius peccatum.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut apostolus dicit ad Hebr. VI,
16, homines per maiores se iurant, et omnis controversiae eorum
finis (...) est iuramentum. Frustra autem in causa homicidii
controversiae finis esset iuramentum, si homicidium esset gravius
peccatum quam periurium; praesumeretur enim quod qui maiorem culpam
homicidii commisisset, non vereretur minorem periurii incurrere. Unde
ex hoc ipso quod in causa cuiuslibet peccati defertur iuramentum,
manifeste ostenditur quod periurium pro maximo peccato debet haberi.
Nec immerito, quia periurare nomen Dei, videtur quaedam divini
nominis denegatio: unde secundum locum post idololatriam peccatum
periurii tenet, ut ex ordine praeceptorum apparet. Sed et apud
gentiles iusiurandum erat honoratissimum, ut dicitur in I Metaphys.
Primas autem rationes concedimus.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod in iudicio
humano non semper quantitas poenae respondet quantitati culpae:
interdum enim infligitur maior poena pro minori culpa, quando gravius
nocumentum imminet hominibus ex minori culpa. Sed secundum Dei
iudicium gravior culpa graviori poena punitur; unde, ut ostendatur
gravitas idololatriae et periurii, postquam in primo praecepto
dixerat: non adorabis ea neque coles, subditur, Exodi cap. XX,
5: ego sum dominus Deus tuus (...) visitans iniquitates patrum
in filios; et postquam dixerat: non assumes nomen domini Dei tui in
vanum, subditur: nec enim habebit insontem dominus eum qui assumpsit
nomen domini frustra.
|
|