|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod qui facit contra
constitutionem Papae per ignorantiam, non peccet.
1. Ut enim Augustinus dicit, peccatum adeo est voluntarium, quod
si non est voluntarium, non est peccatum. Sed ignorantia causat
involuntarium, ut dicitur in III Ethic. Ergo quod fit per
ignorantiam, non est peccatum.
2. Praeterea, secundum iura, dominus potest repetere servum suum
ordinatum post certum tempus. Hoc autem debet computari a tempore
ordinationis, non a tempore notitiae. Ergo obligatio constitutionis
Papae obligat a tempore notitiae.
Sed contra, ignorantia iuris non excusat. Sed constitutio Papae
facit ius. Ergo qui facit contra constitutionem Papae per
ignorantiam, non excusatur.
Respondeo. Dicendum, quod ignorantia quae est causa actus, causat
involuntarium; unde semper excusat, nisi ipsa ignorantia sit
peccatum. Est autem ignorantia peccatum, quando ignorat quis quae
potest scire et tenetur. Constitutionem enim Papae omnes suo modo
scire tenentur. Si ergo aliquis nesciat per negligentiam, non
excusatur a culpa, si contra constitutionem agat. Si vero aliquis
habeat sufficiens impedimentum, propter quod scire non potuerit; puta
si fuit in carcere, vel in terris extraneis, ad quas constitutio non
pervenit, vel propter aliquid simile; talis ignorantia excusat, ut
non peccet contra constitutionem Papae agens.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|