|
Circa quartum sic proceditur: videtur quod monachus peccet mortaliter
comedendo carnes.
1. Dicit enim canon de consecratione, dist. 5, cap. carnem,
quod monachi non debent comedere carnes; et, si contra fecerint,
debent incarcerari. Sed talis poena non infligitur nisi pro peccato
mortali. Ergo monachi comedentes carnes peccant mortaliter.
2. Praeterea, facere contra votum est peccatum mortale. Sed
monachi ex voto obligantur ad servandam regulam beati Benedicti, in
qua continetur quod monachi a carnibus abstineant. Ergo monachi
peccant mortaliter comedendo carnes.
Sed contra, nullum peccatum mortale conceditur alicui ratione
cuiuscumque infirmitatis. Sed comedere carnes conceditur monacho
ratione infirmitatis. Ergo comedere carnes non est peccatum mortale
monacho.
Respondeo. Dicendum, quod nihil est peccatum mortale monacho vel
religioso cuicumque, per se loquendo, quod non sit peccatum mortale
alteri, nisi sit contrarium ei ad quod se voto professionis obligavit;
per accidens tamen, ut ratione scandali vel alicuius huiusmodi, posset
aliquid ei esse peccatum quod non esset alii peccatum. Est ergo
considerandum quid sit illud ad quod religiosus voto professionis se
adstringit. Et si quidem religiosus profitendo voveret se regulam
servaturum, videretur se obligare voto ad singula quae continentur in
regula; religionis status esset religiosis in laqueum et sic, contra
quodlibet eorum agendo, peccaret mortaliter: et ex hoc sequeretur quod
peccati mortalis, quod vix aut nunquam possent declinare. Sancti ergo
patres qui ordines instituerunt, nolentes hominibus iniicere
damnationis laqueum, sed magis viam salutis, ordinaverunt talem
professionis formam in qua periculum esse non posset; sicut in ordine
fratrum praedicatorum est cautissima et securissima forma profitendi qua
non promittit servare regulam, sed obedientiam secundum regulam: unde
ex voto obligantur ad servanda ea quae ponuntur in regula tanquam
praecepta, et quae praelatus secundum tenorem regulae sibi praecipere
voluerit. Cetera vero quae non continentur in regula sub praecepto,
non cadunt directe sub voto: unde ea praetermittens non peccat
mortaliter. Beatus vero Benedictus statuit monachum profiteri non
quidem observare regulam, sed quod profitens promittit conversionem
morum suorum secundum regulam: hoc est dictu, ut secundum regulam
dirigat mores suos: contra quod facit, si vel ea quae sunt praecepta
in regula, transgrediatur, vel etiam contemnat regulam, secundum eam
dirigere actus suos omnino recusans. Non autem omnia quae in regula
continentur, sunt praecepta: quaedam enim sunt monitiones sive
consilia; quaedam vero ordinationes sive statuta quaedam, ut quod post
completorium nemo loquatur. Huiusmodi autem statuta quae in regula
continentur, non habent vim praecepti; sicut nec praelatus statuens
aliquid, intendit semper ad peccatum mortale obligare per praeceptum.
Est autem praelatus quasi quaedam regula animata; unde stultum esset
putare quod monachus frangens silentium post completorium peccaret
mortaliter, nisi forte faceret hoc contra praeceptum praelati, vel ex
contemptu regulae. Abstinere autem a carnibus non ponitur in regula
beati Benedicti ut praeceptum, sed ut statutum quoddam; unde monachus
comedens carnes, non ex hoc ipso peccat mortaliter, nisi in casu
propter inobedientiam vel contemptum.
Ad primum ergo dicendum, quod poena illa infligitur monacho
contumaciter et inobedienter carnes comedenti.
Ad secundum dicendum, quod comedere carnes non est contra votum
monachi, nisi quando comederet ex inobedientia vel contemptu.
Quod vero in contrarium obiicitur, efficaciam non habet: procedit
enim de his quae sunt secundum se mala, sicut homicidium, adulterium,
et huiusmodi, quae sunt omnibus illicita, tam sanis quam infirmis.
Non autem procedit de his quae sunt mala quia prohibita; aliquid enim
potest prohiberi sano quod non prohibetur infirmo.
|
|